De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 159

164. Major certe difficultas est, sicubi sacer auctor non solum indeterminate sed dubitanter locutus esse reperiatur. Factum igitur quod spectet, talia exempla revera inveniri, negare nullo modo possumus. Ita Paulus non solum dicit (l. c.), nescire se, utrum praeter Stephanae domum alium quemquam baptizaverit, sed et in dubio relinquit (II. Cor. XII. 2, 3.), num raptus celebris, de quo ad Corinthios loquitur, intra corpus an extra corpus ei contigerit. Quid igitur ad haec et similia dicendum? Res est satis obvia. Nimirum haec pauca observare sufficit. Quod Deus per locutiones huiusmodi in Scriptura revelare hominibus voluit, illud est, rem, de qua agitur, sacro scriptori compertam non fuisse. Ita statim tota difficultas evanescit. Solum ad tollendum omnem scrupulum haec adiungimus. Rem, de qua agitur, sacro auctori fuisse incompertam, ex una parte potuit esse verissimum. Insuper de re eadem ipse auctor hagiographus per lumen divinum supernaturaliter certior reddi potuit. Ex altera vero parte huiusmodi notitia aliquando hominibus et ecclesiae Dei utilis esse invenitur; et qua talem eam Deus revelare potuit ac libro inspirato de facto inserendam curavit. Ad rem declarandam redeamus ad exemplum, quod posuimus. Ex eo, quod Paulus ipse nescierit, an raptus ille in corpore an extra corpus ei contigerit; plura tum de natura raptus, tum de statu animae, quae raptum patitur, tum de ratione, qua Deus cum Sanctis interdum agere solet, aliaque ad theologiam mysticam pertinentia inferri poterunt, quae nequaquam inutilia videntur. Idem dic de exemplo altero. Ex eo enim, quod Paulus, dum Corinthiis scriberet, non recordaretur, an praeter Stephanae domum alios baptizaverit, clare perspicitur, Paulum baptizandi ministerium generatim aliis demandasse. Iam vero haec notitia Pauli tunc temporis pro statu ecclesiae Corinthiorum non spernendae utilitatis fuit.

bilitate gaudere potuit. Insuper supponere possumus, Deum auctori hagiographo determinatam notitiam infudisse simulque voluisse aut permisisse, ut notitiam determinatam indeterminatis verbis exprimeret.

Nonnumquam, dum Scripturae aut Prophetae aut Deus ipse dubitantis instar loquuntur, reapse aliud non est, quam loquendi modus Iudaeis admodum familiaris, quo nequaquam significatur, rem illi, qui loquitur, incompertam esse. Potius ea phrasi solum indicatur, rem, de qua agitur, in causis immediatis non satis determinatam esse seu eam rem pendere ab eventibus contingentibus et maxime a libero hominum