De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 160

Scholion primum. 165. Ex supra dictis solvitur etiam alia quaestio, quam veteres hinc inde movisse inveniuntur. Quaeritur nimirum, an omnia argumenta, quae in Scriptura pro re aliqua tuenda afferuntur, certa sint et ad rem comprobandam efficacia. (Cfr. Basil. Pontius de Scriptura sacra quaestiones expositae, q. 2. in appendice ad Menochii commentarios Venet. 1722.) Hanc quaestionem hic moveri solummodo de illis locis, quae ex dictis auctoritate canonica gaudent, per se patet. Quo posito vix invenies theologum aut virum catholicum, qui non ad quaestionem propositam statim affirmative respondeat. Habet nihilominus haec res, si in concreto spectetur, suas difficultates. Occurunt enim in Scriptura hinc inde illationes, quae aut nullius roboris aut ad summum probabiles, minime vero certae et ineluctabiles esse videntur. Ita v. gr. Petrus in oratione, quam die Pentecostes habuit, et quae certe canonica gaudet auctoritate, seipsum ac reliquos Apostolos non esse ebrios, inde demonstrare aggreditur, quod «sit hora fere tertia» (Act. II. 15.) Quis quaeso ex hac circumstantia temporis certo inferri posse contendet, Apostolos ea occasione haudquaquam ebrios fuisse? Item Christus Dominus, dum ab adolescente quopiam magister bonus appellatur, eam appellationem repellere conatus rationem affert, quae manifesto nonnisi ad hominem, ut dicunt, vim habere potuit. (Mar. X. 18.) Nihilominus verum manere debet, quod ad quaestionem propositam ex sensu communi respondimus. Igitur accuratius et ad repellandas difficultates aptius quaestio ista hac simplicissima observatione solvitur: Rationibus, quae ad res suadendas in Scriptura adhibentur, ex divina sacrae Scripturae auctoritate semper tanta vis tribuenda est, quantam is, qui loquitur, illis tribuere intendit. Haec assertio facillime demonstratur. Quicumque certam rationem affert, ut rem aliquam

arbitrio. Aliis verbis significatur, rem pro captu humano imperviam esse aut saltem difficillimam. Exempla habes Ioann. VIII. 19, Matth. XI. 23, Ioel II. 14, Prov. XXX. 18. (Cfr. Franzelin de Deo uno th. 45.) Haec, ut patet, et similia hoc loco non sunt ad rem; talia enim ei, qui indolem linguae biblicae aliquatenus cognoverit, difficultatem creare non poterunt.

Per se evidens est, licet id Spinoza negasse videatur, in libro inspirato non solum assertiones simplices sed et ratiocinationes inveniri posse. Cur enim Deus non potuerit alicui inspirare ratiocinia, sicuti alias inspiravit diversi generis notitias ac iudicia? (Cfr. Cherubinus a s. Ioseph l. c. disp. II. art. 2. §. 2.)