De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 161

suadeat, simul si non expresse saltem virtualiter affirmat, talem rationem revera ad illud suadendum vim habere. Cum ergo Scriptura, ut demonstratum supponimus, in omnibus, quae affirmat, infallibili polleat auctoritate, de efficacia rationum, quae ab ipsa afferuntur, in eo sensu, quo afferuntur, sine laesione inspirationis dubitare haud licebit. Alia quaestio esse potest, an dignitati Scripturae aut personarum, quae in loquendo eandem ac Scriptura auctoritatem habent, omnino repugnet, ut interdum afferant rationes, quae, cum solum probabiles sint, ex sese rem extra omne dubium ponere non videntur. Respondemus: Quod hic quaeritur, omnino impossibile non putamus. Addimus tamen sequentem limitationem: Quando Scriptura rationibus minus certis utitur, id eo modo fiat necesse est, ut aut ex modo loquendi subindicetur, aut ex natura ipsa argumenti, quod affertur, facile intelligatur, argumentum solum afferri ut argumentum probabile aut ut argumentum ad hominem. Quodsi Scriptura nihilominus aliunde ab initio rem pro certo asserit, quam deinde confirmat argumento, quod in se minus certum est; tunc id, quod asseritur, non unice aut praecipue propter argumentum allatum pro certo retinendum erit sed magis propter ipsam Scripturae assertionem aut etiam propter alia argumenta firmiora, quae forte ibidem adiuncta inveniuntur. Per haec abunde patet, quid ad duo exempla initio posita respondendum aut dicendum sit.

Schollon secundum. 166. Ex his ulterius deducitur, quid tenendum sit de citationibus sacrorum textuum, qui in ipsa Scriptura ex aliis libris hinc inde adducuntur. Ante ipsam rei tractationem advertimus, nos in praesenti solum de illis citationibus loqui, quae occurrunt in locis, qui ex dictis canonicam habent auctoritatem. Igitur iuxta posita principia haec inferimus. Ex huiusmodi citatione, si in se indubia sit, 1. infallibiliter colligitur, textum citatum aut generatim legi in libro aliquo canonico, si citatio generalioribus verbis sit expressa, aut legi in determinato illo libro, seu quod idem est, legi penes ipsum eundem auctorem, qui in citatione nominatur. Haec post dicta demonstratione certe non indigent. Item 2. certissimum est, textum, qui citatur, tum posse tum debere intelligi eo sensu, quo in citatione affertur et ibidem intelligitur, eumque ad id demonstrandum vim habere, ad quod demonstrandum adducitur.