De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 162

Ceterum in huiusmodi textu nec maiorem nec minorem demonstrandi vim quaerere possumus aut debemus, quam quae ei in citatione a sacro auctore revera tribuitur. Etiam hoc per se clarum est. Alia deinde quaestio est, an in Scriptura in iis locis, qui aliunde canonicam auctoritatem habent, possint inveniri citationes in sensu, qui accommodatus dicitur. Aliis verbis quaerere licet, an fieri possit, ut in uno libro Scripturae assumantur quaedam verba ex alio libro canonico non secundum sensum, quem in priori libro habent, sed secundum alium, qui a priori manifesto discrepat. Ad hanc quaestionem ita respondemus: Ex assertione modo posita fieri ante omnia nullo modo potest, ut auctor hagiographus, dum verbis alterius auctoris utitur sensu, qui ab illius sententia alienus est et accommodatus dicitur, simul aut expresse aut aequivalenter significet, velle se ex alio libro proprie ac formaliter, ut dicimus, aliquid citare. Aliis verbis in hypothesi merae accommodationis sacer auctor, dum materialibus alterius verbis utitur, non potest ullo modo asserere aut significare, se per haec velle dicere illud idem, quod iam alias ab alio illis iisdem verbis dictum et assertum fuerat. Ratio est, quia sic hagiographus revera aliquid falsi assereret. Quodsi deinde supponitur, auctorem subsequentem aliud non facere, quam ut verbis materialibus a priore quopiam auctore iam adhibitis iterum utatur i. e. si unus auctor hagiographus in adhibendis verbis alterius ad eundem nullo modo provocat nec ulla ratione significat, ea, quae ipse de praesenti asserit, iam ab alio suo tempore fuisse asserta; tunc in accommodatione ista nihil est, quod cum inspiratione absolute pugnare videatur. Quare huiusmodi citatio in sensu accommodato, si tamen citatio dici potest, a priori cum omnimoda securitate excludi a Scriptura nequaquam poterit. Nam quale esset v. gr. incommodum, si auctor canonicus doctrinam moralem, qua convictus bonorum moribus quam maxime prodesse, malorum vero non minus nocere dicitur, verbis illis notissimis exprimere voluisset: «Cum sancto sanctus eris et cum perverso perverteris», licet eadem verba sensu longe diverso a Psalmista (Ps. XVII. 26. 27.) ante ipsum adhibita

Supponimus, reperiri verba, quae in se et separata a contextu duplicem sensum fundere possint, quorum unus ab altero omnino diversus sit ac disparatus non tamen eidem contradicat. Cfr. infra n. 223.