De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 163
cognoverit? Incommodum grave tunc solum emergeret, si quis in hac doctrina asserenda ad auctoritatem illius loci provocare voluisset. In nostra enim hypothesi sacer auctor aliud non diceret, quam quod verissimum est et asserere semper cuique licebit. Significaret scilicet, illa verba in se et materialiter sumpta praeter sensum Psalmi alium quoque sensum exhibere posse, qui et ipse in se verissimus est. Et revera locutio, qua quis utitur verbis alterius aliunde notissimis in sensu disparato ac diverso, inter homines adeo infrequens non est. Nec talis loquendi modus ab hominibus, maxime ubi intentio loquentis est manifesta, semper ut vitiosus haberi videtur. Ergo si quis vellet huiusmodi usum a Scriptura a priori et velut in abstracto excludere, in eo sine ratione sufficienti procederet. Alia denuo quaestio hic moveri posset, an scilicet accommodatio, quam descripsimus, in Scriptura nostra, prout in concreto habetur, reapse aliquando occurrat necne. Sed hanc quaestionem nos interpretibus solvendam relinquimus. Nobis hic circa quaestionem istam unum notasse sufficiat. Reperiuntur revera auctores magni nominis ac sanae doctrinae, qui eam quaestionem in sensu affirmativo solvere haud verentur. (Cfr. Suarez de Euch. disp. 81. sect. 1. n. 9; Ioan. Acosta de vera Script. interpr. ratione l. III. c. 4. in app. ad commentarios Menochii Venet. 1722; Patrit. de interpr. s. Script. l. I. c. 18. art. 2; Hofmann Hermeneutica biblica §. 62).
ARTICULUS SECUNDUS.
De locis, ubi sacer auctor proprios animi sui motus manifestat.
167. Negari nequit, reperiri in Scriptura locos quam plurimos, in quibus ab auctore hagiographo variae animi affectiones exprimuntur, quas non solum Deo primario Scrip-
Cfr. Patritius citatus in nota sequenti. Per se intelligitur, unum sensum non debere asserere, quod alteri est oppositum. In Scriptura enim ex dictis nulla contradictio occurrere unquam potest.
Hic auctor postquam doctrinam suam nominatim relate ad vaticinia Veteris Testamenti impleta in Christo debitis circumscripsit limitibus, sententiam suam sic demonstrat. «Num Spiritui Sancto, quem praecipuum auctorem Scripturae habent, minime liceat, sua verba, quoties voluerit, aliis atque aliis rebus significandis adhibere?» Dein in rem suam adducit exempla ex Matth. VII. 23. Ps. VI. 9; Matth. X. 36. Mich. VII. 6; Luc.