De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 164
turae auctori convenire nullatenus posse in comperto est, sed neque, quomodo auctori inspirato tribuere possimus, facile intelligitur. Nam sicut v. gr. spem, admirationem, poenitentiam et alia huiusmodi ea ratione, qua v. gr. in Psalmis saepissime occurrunt, Deo convenire non posse, certissimum est; ita nec facile intelligitur, quomodo v. gr. auctor, qui Dei Spiritu agitur, inimicis suis omnia mala imprecari potuerit, sicut item in Psalmis (Ps. 68, 107, 137.) non semel factum esse videmus. Alia similia, quae prima specie difficultatem creant, unusquisque per se invenire poterit. Igitur ad hanc rem dilucidandam sequentes ponimus assertiones.
168. Assertio prima. Ex canonica Scripturae auctoritate ante omnia tenendum est, sacrum auctorem, dum scriberet, illis animi motibus revera affectum fuisse, quos ex persona propria scribendo expressit. Veritas huius assertionis, si tamen demonstratione indiget, hac ratione ostenditur. Dum quis v. gr. dicit: «Laetor aut contristor aut irascor», his verbis aperte indicat atque manifesto asserit, se, dum haec loquitur, illo animi motu interne affici, qui tali verbo exterius significatur. Quare nonnisi mentiendo ita loqui potest, qui, dum loquitur, huiusmodi motibus interne in animo suo haud afficitur. Iam vero, ut vidimus, tenendum omnino est, sacrum auctorem omnia et singula, quae scribendo ipse loquitur et in opere inspirato leguntur, Deo dictante seu sub speciali Dei impulsu conscripsisse. Quapropter sicut Deus ad proferendum mendacium influxu positivo, qualem pro inspiratione postulavimus, impellere ac cooperari nullatenus potest; ita neque intelligitur, qua ratione Deus quemquam simili ratione movere possit ad significandos verbis quoscumque animi motus, si eosdem, dum scribit, in animo haudquaquam experiatur. Igitur nemo, qui inspirationem retinere voluerit, dubitare ullatenus poterit, quin in animo hagiographi, dum scriberet, reapse locum habuerint
XXIII. 30. Ose. X. 8; Eph. IV. 25. Zach. VIII. 16.; Tob. II. 6. Am. VIII. 10. I. Mach. I. 41.; Zachar. IV. 3. 11. 14. Ceterum ne haec res ultra modum extendatur, multi interpretes monent, nullam accommodationem suspicandam esse, ubi Evangelistae prophetias Veteris Testamenti Christo Domino applicant. Utuntur enim hac formula: Ἰνα ἡ γραφή πληρωθῆ, quae tum veram prophetiam tum veram impletionem postulat. Aliter Maldonatus (in Matth. II. 15.)
Cfr. n. 157 in nota.