De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 165

motus et affectus omnes, quos scribendo idem expressit. Ergo, ut hanc rem exemplis explicemus, dum Paulus dicit, gaudere se de re quapiam (Rom. XVI. 19; I. Cor. XVI. 17; II. Cor. VII. 19; Phil. I. 18. II. 17; Coloss. I. 24; Philem. 22.) aut sperare aliquid (II. Cor. I. 13; Phil. II. 23; I. Tim. III. 17.) aut amare aut desiderare quidpiam (II. Cor. VI. 11; Rom. I. 11; II. Tim. I. 4.), divina auctoritate certum est, Paulum, dum haec scriberet, revera illis animi motibus affectum fuisse. Eandem ob causam tota indoles illorum affectuum ac intensitas necessario ex verbis dimetienda erit, quibus sacer auctor utitur. Nec dicas: Cum Deus in edenda sacra Scriptura velut dictantis munere functus fuerit, in dictandis seu exprimendis animi motibus non tam curare debuit, quid sacer auctor tunc reapse senserit, sed potius quid ex voluntate Dei et convenienter ad praesentes rerum circumstantias tunc sentire debuerit. Quo semel posito, inquies, nemo credere cogitur, sacrum auctorem utpote personam privatam et peccabilem reapse, actum internum quod spectat, ita semper sensisse, sicut ex Dei voluntate sentire debuerat. Ad haec ita respondemus. Concedimus, quod ab initio principii loco assumitur, scilicet Deum in his etiam dictantis munere functum esse. At negamus, quod e vestigio inde infertur, scilicet Deum in hac hypothesi curare non debere, ut cum verbis in sacro scriptore concordet affectus. Si enim Deus faceret aut permitteret, ut sacer scriptor verbis externis internos animi affectus exprimeret, quos revera in animo non haberet, utcumque affectus, qui exprimuntur, de cetero in se sanctissimos et rerum circumstantiis convenientissimos esse supponas; semper verum est, Deum aut ad mendacium aut ad hypocrisim cooperatum fuisse. Quare si Deus voluit, quod reapse voluisse supponendus est, ut hagiographus tales affectus exprimeret, necessario et consequenter prius efficere debuit, ut hagiographus eos affectus revera animo suo conciperet. Ita solum fiebat, quod res atque inspiratio postulat, ut in sacro auctore, quod dixit lingua seu calamus, tenuerit affectus.

169. Assertio secunda. Insuper sine laesione divinae auctoritatis dubitari non potest, quin animi motus, quos sacer auctor scribendo manifestat, in se liciti ac honesti fuerint;

Similia habes alibi, v. gr. II. Ioan. 12; III. Ioan. 1. etc.