De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 166

itemque ambigendum non est, quin bonum atque utile fuerit, eosdem animi affectus ista ratione scriptis manifestare. (Cfr. Denzinger l. c. tom. II. n. 180. p. 221, et Hieromym. ad. Galat. V. 12.) Haec assertio demonstratur hoc modo. Verum quidem est, affectus, de quibus loquimur, non esse affectus Dei sed affectus sacri scriptoris, quem hominem peccabilem fuisse constat. Nihilominus, ut saepe dictum est, auctor canonicus nihil scribit, nisi speciali modo a Deo incitatus ad scribendum. Aliunde vero, ut supra (n. 168.) ostensum est, haec duo intimo nexu inter se cohaerent, scilicet quod quis certos animi affectus scribendo expresserit et eosdem reipsa in animo habuerit, cum absque simulatione et mendacio unum sine altero esse non possit. Porro evidens est, non posse Deum ea ratione, qua dictum est et prout ad veram inspirationem requiritur, movere quempiam ad eos animi motus concipiendos atque exprimendos, qui in se per omnia honesti non sint. Si enim, ut dogmatici fere unanimi consensu docent, vel ordinaria ordinis supernaturalis gratia concurrere non potest nisi ad actus bonos, et si, quod per se evidens est, Deus nonnisi actus honestos praecipere et nonnisi ad honesta exhortari potest: idem aut a pari aut a fortiori dicendum est de gratia illa extraordinaria, quam ex dictis pro inspiratione ubique postulamus (cfr. n. 89. 90.) et quae ex demonstratis (n. 95. seqq.) quoad rei substantiam vero Dei mandato aequivalet. Nec dicas: Concedo, Deum ad eliciendos pravos animi motus directe cooperari non posse. At non video, quid impediat, quominus Deus ad actus, qui in se minus boni sunt, exterius manifestandos scriptoque exprimendos cooperari possit, si supponatur, quod huiusmodi actus in alicuius animo sine directa ac speciali Dei cooperatione exorti semel fuerint. Quod ita magis declaratur. Inspiratio, de qua hic loquimur, ad scriptionem praecipue dirigitur. Quid ergo prohibet, quin in aliquibus totum inspirationis negotium in hunc modum concipere liceat? Postquam sacer auctor ex sese certos animi affectus animo conceperat, Deus eidem mandavit sive speciali eum motu impulit, ut conceptos animi motus per scripta exterius significaret. Iam vero ab hoc negotio, ut videtur, motus, qui in se minus honesti sunt, nullatenus excluduntur. In promptu est ad hanc difficultatem responsio. Nimirum manifestatio affectuum internorum, qua,