De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 5

imo in singulis etiam suis partibus nulla excepta ut tales habentur. Aliis verbis ut libri integri ita et singulae librorum partes singulaeque eorum sententiae sacrae et canonicae dicendae sunt. Concilium enim Tridentinum (sess. IV. decr. de can. Script.) docet, libros nostros, de quibus ibi sermo agitur, integros cum omnibus suis partibus pro sacris et canonicis suscipiendos esse. Erit forte, qui ad huius illationis vim infringendam opponat: Tridentinum in hac suae definitionis parte solum spectavit partes Bibliorum, quae deuterocanonicae vocantur, quales v. gr. habentur in libro Esther, Daniel etc. vel concilium locutum fuerat de insignioribus quibusdam partibus, quae tunc temporis a nonnullis in dubium vocabantur, ut v. gr. est Marci caput ultimum, historia de muliere adultera penes Joannem (VII. 53 — VIII. 11) etc. Ut ad hanc difficultatem respondeamus, libenter quidem concedimus, patres Tridentinos has etiam partes easque forte praecipue in edendo hoc decreto ante oculos habuisse; at negamus, eos hoc decreto unice has partes tueri voluisse. Nec sine ratione. Alium enim edendi illius decreti scopum eumque multo ampliorem sibi propositum fuisse, ipsum concilium satis aperte indicat, dum decretum concludit his verbis: «Omnes itaque intelligant, quibus potissimum testimoniis ac praesidiis (ipsa synodus) in confirmandis dogmatibus et instaurandis in ecclesia moribus sit usura.» In eum igitur finem nostri libri integri cum omnibus suis partibus a sancta synodo pro sacris et canonicis sunt declarati, ut et ipsa synodus et omnes deinceps in ecclesia certum et infallibile habeant instrumentum, ex quo fidei morumque doctrina cum omnimoda securitate desumi auctoritateque divina confirmari possit. Niholominus dum id ageret, in edendo hoc decreto iis verbis usa est, quae omnes partes Scripturae ex aequo complecterentur, tum eas, quae stricte dogmaticae sunt, tum quae ad fidei morumque doctrinam parum aut nihil spectare videntur. Manet ergo, libros nostros a sancta synodo in omnibus suis partibus dici sacros atque canonicos.

7. Quod modo diximus, magis confirmatur ex iis, quae ibidem in continenti subnectuntur. Additur enim a sacro concilio aliud decretum, quo praecipitur, ut vetus et vulgata (latina) editio in publicis lectionibus et expositionibus pro authentica habeatur, et ut nemo illam reiicere quovis praetextu audeat.