De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 167
qui scribit aut loquitur, significat, quid in praesenti ipse sentiat — de hac enim suppositione loquimur — nequaquam habenda est ut simplex et theoretica testificatio de praesenti illius affectionis existentia, sed talis manifestatio potius consideranda est ut naturalis internae affectionis continuatio et evolutio. Aliis verbis ista manifestatio consideranda est ut naturalis illius affectionis fructus, per quam, quod animo conceptum erat, augescit et veluti in lucem editur. Res sequenti consideratione uberius declaratur. Animi motus, praesertim si intensiores et vividiores fuerint, sponte ac necessario in inferiorem, ut dicunt, hominis partem et per eam in ipsum corpus redundare solent, et propter nexum istum tum motus partis inferioris tum motus ipsius corporis de honestate aut malitia actus interioris vere et proprie participant. Iam vero locutio aut scriptio, per quam praesentes animi motus exprimuntur, ab huiusmodi actibus partis inferioris aut ab actibus corporis, qui inde consequuntur, parum aut nihil differt. Quare de huiusmodi locutione aut scriptione idem dicendum est, quod de ceteris actibus corporis v. gr. de risu aut fletu et huiusmodi dicitur. Et re quidem vera quis v. gr. dubitare poterit, quin simili ratione pecces, sive aliquem ad odium in proximum concipiendum excites, sive eundem ad odium iamiam conceptum sive per gestus sive per verba exterius manifestandum impellas aut utcunque ad huiusmodi manifestationem directe concurras? Quare si auctor inspiratus alicubi ex propria persona et de praesenti malos aut minus honestos animi motus expressisse inveniretur, eorum malitia necessario in Deum tamquam in causam directam referenda foret. Retinendum est ergo, doctrinam de Scripturae inspiratione non solum de existentia istorum affectuum certos nos reddere sed insuper etiam de eorum honestate nullum
Si alicubi occurrat locus, ubi sacer auctor non deprehenditur manifestare motus animi, quibus in scribendo ipse agitabatur, sed solum historice refert, quid alia quadam occasione ipse senserit; de loco eiusmodi cum omnibus, quae ei insunt, iudicandum erit ex principiis supra (n. 127. seqq. coll. n. 161.) a nobis positis. Locum, qui in exemplum adhiberi posset i. e. in quo sacer auctor nonnisi historice referat, quid ipse aliquando senserit quibusque motibus animo affectus fuerit, habes penes Ionam Prophetam. Hoc exemplum scopo nostro eo commodius aptatur, quod ibi de animi affectu sermo habeatur, qui in Propheta a Deo ipso expressis verbis reprehenditur. (Iona. IV. 3. 4.)