De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 168

dubium admittere. Per haec etiam iam demonstratum est, quod in proposita assertione sub finem adiunximus. Significavimus scilicet, non solum affectiones ipsas sed et manifestationem illarum affectionum, prout ab auctore in Scriptura facta intelligitur, tamquam licitam ac utilem habendam esse.

170. Corollarium. Ex his ulterius consequitur, facta omnia et omnes personarum rerumque circumstantias, sine quibus veritas et honestas talium affectuum consistere non potest, si non immediate mediate saltem canonica niti auctoritate. Haec assertio cum necessaria et immediata sit ex superioribus consequentia, non est novis argumentis demonstranda. Nihilominus quia prima fronte non parum obscura esse videtur, paulum explicanda est. Igitur quod dicimus, ita accipiendum est. Si v. gr. sacer auctor dicit, gaudere se aut tristari aut sperare aut mirari etc., ob auctoritatem ipsius Scripturae ex consequenti concedendum omnino est, in ea occasione eidem causam honeste gaudendi, tristandi, sperandi, admirandi, etc. adfuisse. Quodsi sacer auctor causam sui animi motus ipse indicaverit, concedendum ac tenendum est, eam praecise causam et adfuisse et

Forte fingi potest casus, ubi sacer auctor solum theoretice et historice testatus fuerit, se, dum scriberet, aliquo animi motu fuisse agitatum, quin tamen eum motum ullo modo per scripta practice exprimere voluerit nec ipsa Scripturae verba talem animi motum de praesenti spirare videantur. Ad casum istum haec notamus. Ante omnia talis locus in classem eorum locorum pertinebit, de quibus dictum est in nota praecedente. Deinde hic casus mere hypotheticus esse videtur. A nobis enim hucusque nullibi in sacris libris eiusmodi locus reperiri potuit. Frustra pro huiusmodi exemplo provocares ad Paulum, qui in loco notissimo (Rom. VII. 23.) testatur, sentire se in membris suis aliam legem repugnantem legi mentis. Ibi enim non est sermo de motibus deliberatis sed de motibus, qui omnem deliberationem praevertunt. Iam vero huiusmodi motibus non inesse honestatem aut malitiam proprie dictam nemo nescit. Quare hic locus, quomodocumque de cetero exponatur, huc non pertinet.

Quoad illos Psalmos, quos supra (n. 167.) indicavimus quique prima fronte diras imprecationes continere videntur, ex his necessario consequitur, eosdum in eo sensu accipi non posse, iuxta quem necessario inhonesti quidpiam iis significatum inveniatur. Quomodo deinde praecise intelligendi sint, sacris interpretibus explicandum relinquimus. Rationes allatae, ut hoc in fine addamus, non solum demonstrant, affectus istos debere esse honestos ac licitos secundum subiectivum dictamen conscientiae, sed etiam obiective et secundum rei veritatem.