De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 169
secundum rei veritatem sufficientem ac iustam talis animi motus causam existere. Ceterum, ut quisque facile intelligit, haec non sunt urgenda ultra eum terminum, qui ad dictum finem stricte requiritur. Ita v. gr. ex eo, quod quis in praesenti iustam habet causam sperandi, nondum sequitur, spem illam in futuro frustrari non posse. Quare, ut exempla afferam, ex eo, quod Paulus scribit, sperare se, fore, ut aliquando Timotheum revisurus sit, aut ut suo tempore Romam adveniat, aut ut a captivitate liberetur, eum plena certitudine inferri non potest, ea omnia reapse suo tempore evenisse. Pariter ex eo, quod Paulus sibi propositum esse dicit, ut in Hispaniam abeat, nondum infallibiliter sequitur, eum reapse postea Hispaniam attigisse. Nam sicut proposita humana licet in se honestissima tamen non solum incerta sunt, sed etiam saepe mutatis praesertim circumstantiis honestae imo necessariae mutationi obnoxia; ita et spes humana ex natura sua fallibilis est et licet in se honestissima saepe frustrationi exposita. Quod si quis spem aut proposita, quae auctor canonicus in libro canonico manifestat, ab hac communi lege vellet excipere; is, ut nobis videtur, sine ratione sufficienti ageret. Haec enim ac similia tamquam id, quod sunt, h. e. ut proposita aut ut spes humana Scripturae inseruntur. Negare tamen nolumus, fieri posse, ut spes aliqua aut promissio a sacro scriptore verbis adeo efficacibus exprimatur, ut rationem prophetiae induere videatur. Quod si alicubi factum reperiatur, de ea utique non ut de spe humana sed ut de prophetia iudicandum erit, quae utique eventu frustrari non potest. Exemplum huius rei reperitur in Iob XIX. 25. seqq. (cfr. Phil. I. 25. 27.), qui, dum verbis maxime emphaticis spem resurrectionis suae expressit, per ea merito ab omnibus de resurrectione prophetasse dicitur.
ARTICULUS TERTIUS.
De locis, in quibus dantur praecepta, mandata aut consilia.
171. Haud raro in Scriptura inveniuntur loci, in quibus sacer auctor non ex ore Dei sed ex propria persona aliquid praecipit, mandat aut consulit. Imo aliquando accidit, ut hagiographus, quod ipse praecipit aut consulit, ei, quod a Deo prae-