De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 175
seu ab eius auctore certae legi aut praecepto adiecta reperiatur, omnis dubitatio excluditur. Exemplum huiusmodi habes penes Paulum in epistola prima ad Corinthios (VII. 10.) (Franzel. de Trad. thes. I. n. II. sub b.) Ibi Apostolus varia tradit praecepta, quorum alia expressis verbis a se ipso dari, alia a Deo data esse significat. Aliud criterium ex materia legis aut praecepti desumi potest. Sunt enim plura, quae manifesto nonnisi a Deo supremo legislatore rerumque omnium domino mandari ac praecipi posse cognoscuntur. Exempla habes in lege, quae permittit libellum repudii (Deut. XXIV. 1.), et in mandato, quod per Moysen (Exod. XI. 2. 3.) datum est Israelitis exituris de captivitate Aegyptiorum et quo ab oppressoribus suis vasa argentea et aurea postulare et secum auferre iussi sunt. Per hoc enim mandatum de rebus materialibus ita disponitur, sicut a nemine praeter Deum disponi posse videtur. Alia exempla sunt in mandato de populis integris bello ac gladio delendis (I. Reg. XV. 3.), in instituendis sacramentis Novi Foederis etc. Haec itaque et similia ex rei natura habenda sunt ut leges, mandata atque instituta iuris divini. Alia econtra sunt, quae in se tam levia apparent, ut vix materia digna mandato divino esse videantur. Exempla habes in iis, quae supra (n. 174.) ex Paulo indicata sunt, aut in salutationibus, quae passim ab eodem Apostolo in suis epistolis variis personis transmittuntur aut aliis communicandae mandantur et in aliis id generis. (Cfr. v. gr. Rom. XV. Galat. IV. 10.) Haec ergo quasi per se et ex natura sua ut humana humanique iuris sunt habenda. His duobus criteriis deficientibus variae aliae circumstantiae pro criterio plus minus certo in subsidium vocari
Utrum verba, quibus haec declaratio continetur (v. 12.), ad sequentia, ut primo aspectu videtur, an vero ad praecedentia referenda sint, ut nonnullis placet (cfr. Picon. in h. l.), nostrum non est definire. Haud absimilia sunt, quae leguntur Exod. XII. XIX. XX. XXI.; I. Reg. XV. 2. seqq. etc. (Cfr. n. 174. nota 1.)
Hoc exemplum minus aptum foret, si, ut quidam docuerunt, per hoc libellum divortium neque validum neque licitum evasisset, sed solum a poena legali fuisset exemptum. (Cfr. Maldonat. in Matth. XIX. 7; Corn. a Lap. in l. c. Deut.; Marian. diss. pro Vulg. c. VI. in appendice ad commentarios Menochii; Hurter, theol. dogm. comp. tom. III. n. 671.) At haec sententia parum probabilis merito videtur. Quare exemplum nobis apparent aptissimum.