De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 176

poterunt. Quod dicere volumus, ita magis declaramus. Fieri potest, ut non appareat, unde ille, qui aliquid mandat aut instituit, ex sese potestatem illud mandandi habeat, nisi a Deo immediate eam accepisse supponatur. Exemplum huius generis haud improbabile habet sacra historia in institutione festi, quod Phurim dicitur. (Esther IX. 20, 21. XI. 1. XVI. 22.) Festum hoc ex sacro textu a Mardochaeo intelligitur institutum. Porro vix apparet, qua alia nisi divina auctoritate Mardochaeus tale festum instituere potuerit. Ultimum denique et omnium universalissimum criterium in analogia fidei, in sensu ecclesiae atque in scholae catholicae doctrina positum est. Nam haec, sicut in ceteris ita et in diiudicando iure humano ac divino semper respicienda et in hac re pro norma praecipua habenda sunt. Hoc modo v. gr. definiri poterit, num omnia impedimenta matrimonii, quae in Veteri Lege constituta fuerant, divini iuris fuerint, et insuper, si quaestio pro tempore Veteris Testamenti omnino affirmanda videatur, num quaedam, quae pro eo tempore divina erant, ut v. gr. certi gradus affinitatis, pro Lege Nova abrogata fuerint. Item hac ratione innotescet, cuius generis sit praeceptum apostolicum de non ordinando bigamo (I. Tim. III. 2, 12.), et aliae huiusmodi quaestiones dissolventur, quae ex sola Scriptura satis dubiae manent. (Cfr. Suarez de fide disp. V. sect. 4. n. 5.) Ceterum non omnes leges, quae in Scriptura continentur et ab Apostolis ipsis datae sunt, ut praecepta iuris divini consideranda esse, demonstratur invictissime ex praecepto de non manducando sanguine et suffocato, quod ab Apostolis in concilio Hierosolomitano promulgatum legitur. (Act. XV. 20, 29.) Nam hoc praeceptum ex eo, quod iam diu in ecclesia in desuetudinem abiit, haudquaquam iuris divini fuisse manifesto deprehenditur. Quare tandem in praesenti statuendum est hoc principium. Origo apostolica, ubi de lege aut praecepto agitur, nequaquam infallibile iuris divini criterium constituit. (Cfr. Suarez l. c.; Canus l. c. l. III. c. 5.; Franzelin l. c. n. II. sub. b.)

Verum quidem est, Mardochaeum fuisse ministrum regis Assueri. (Esther XVI. 23, 24.) Sed cum festum non mere civile sed religiosum sit, auctoritas regis gentilis aut eius ministri pro instituendo tali festo haud sufficere cognoscitur.

Ulteriora exempla institutorum, quae in Scriptura continentur et nihilominus haudquaquam ut instituta iuris stricte divini habenda erant,