De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 6

Hoc praeceptum non solum partes Bibliorum deuterocanonicas respicere sed de omnibus generatim Scripturae partibus intelligendum esse, nemo negabit. Quo posito quaero, quaenam probabilis ratio assignari possit, cur decretum, quod immediate praecedit, accipiatur in sensu restrictiori. Numquid dicemus, sacram synodum in animo habuisse, ut pro rebus, quae agendae erant, de solis partibus deuterocanonicis argumenta depromeret? Ita novo argumento habemus, quod proposuimus h. e. Scripturam in omnibus suis partibus sacram, divinam ac canonicam dicendam esse. (Cfr. Franzelin de Trinit. thes. IV. n. I.; Kleutgen institution. theol. n. 852.)

8. His positis en argumentum in rem nostram. Sacro et divino, ubi de sententia vel assertione aliqua sermo est, profecto vix aliquid invenitur, quod magis opponatur, quam falsum aut erroneum; nihilque ex altera parte magis necessario in istis praedicatis videtur includi, quam ut id, quod dicitur aut asseritur, verum sit. Quod ut clarius perspicias, haec notanda proponimus. Veritas aut falsitas eorum, quae in libro aliquo vel in aliqua sententia asseruntur, intimam libri vel sententiae naturam afficit, imo intimam eorum naturam constituit. Quid enim in ultima analysi est liber, quam series quaedam assertionum, quae scripto sunt expressae? Et quid in assertione aliqua magis quaeritur, quam utrum vera sit an falsa? Quod si ita est, ergo liber vel pars libri, ubi falsi aliquid invenitur, profecto sacer et divinus dici nullatenus potest. Ergo ut liber aliquis sine ulla limitatione et multo magis ut expresse in omnibus suis partibus sacer et divinus dici possit, immunis esse debet ab omni omnino errore ac falsitate. Et re quidem vera fac, reperiri in libro aliquo aliquot errores; talis liber, licet errores pauci sint et per se parvi momenti, in rigore neque sacer neque divinus simpliciter dici poterit. Nam, ut per se clarum est, nulla in libro propositio invenitur vel assertio, quae ad librum non pertineat. Et sub hoc respectu singulae propositiones, quibus liber constat, inter se certo sensu homogeneae esse cognoscuntur, cum ex iis tamquam ex partibus integralibus totus liber exurgat. Sicut ergo corpus non potest in

Si quando dicimus, aliquam partem ad certum librum minus pertinere, tale dictum non est accipiendum absolute sed relative, i. e. his verbis dicere non intendimus, illam partem nullo modo ad librum spec-