De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 177

Scholion secundum. 177. Ex iis, quae in toto hoc libro et maxime in posteriore eius capite dicta sunt, facile intelligitur, quomodo nonnulli auctores catholici et nominatim nonnulli ecclesiae Patres (cfr. l. I. n. 25, 26, 34.) vero aliquo sensu et sine inspirationis praeiudicio dicere potuerint, in Scriptura nonnumquam humani aliquid reperiri, aut a sacris auctoribus nonnulla humano sensu esse prolata, aut aliqua eorum, quae in Scriptura leguntur, non ex spiritu divino sed ex sensu humano profecta esse et alia similia. (Cfr. Mariana diss. pro Vulg. c. VI.) Negare tamen nolumus, aliquos ex auctoribus catholicis aut etiam unum vel alterum ex ecclesiae Patribus, res, ut ex nostra hac tractatione elucet, satis intricatas non probe discernentes hinc inde obiter dixisse aliqua, quae, si non benigna interpretatione mitigentur, sed nativa verborum vi retenta stricto examini subiiciantur, prout materialiter sonant, tamquam minus vere et accurate dicta reiicienda sunt. Ratio, cur ita iudicemus, in aperto est. Scilicet si eorum verba tum secundum eum sensum, quem in rigore sonant, accipiuntur tum in omnibus accurate vera esse supponuntur, conceptus inspirationis, qualem nos hucusque proposuimus et ex sensu catholico per omnia retinendum censemus, quoad omnia non potest salvus consistere. Ceterum quia viri huiusmodi sine necessitate erroris insimulandi non sunt et quia iidem, ut iam insinuavimus (ll. ec.), alibi veram ac plenam inspirationis doctrinam retinuisse inveniuntur, ideo omni censura praetermissa ad mitiorem interpretationem recurrendum esse videtur.

invenire potes in festis, quae tempore Machabaeorum celebrari coepta sunt. (I. Mach. VII. 49. XIII. 52; II. Mach. XV, 36, 37.) Haec enim solum humana potestate a Synagoga videntur introducta.