De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 178
LIBER QUARTUS.
De nexu inspirationis cum sensu mystico.
PRAEAMBULUM.
Praenotiones de multiplici variorum sensum genere.
178. Ut tota divinae inspirationis vis omnesque sacrorum librorum praerogativae, quae iis qua talibus insunt vel inesse possunt, sufficienter explicentur; merito quaeritur, an et quatenus inspiratio multiplicem libri sensum secum afferat. Aliis verbis quaeritur, an liber inspiratus, multiplicitatem sensum quod attinet, prae libro non inspirato peculiare aliquid sibi vindicet. Nec dicas: Quaestio haec ad eos, quibus nonnisi plenum inspirationis conceptum explicare propositum est, nullatenus spectat; ea ad hermeneuticam sacram unice pertinere cognoscitur. Respondemus enim: Sacrae hermeneutices munus per se totum in eo est, ut pro interpretatione sacrorum librorum eas regulas statuat, quibus verus simul ac integer eorum sensus cognosci possit. Quare disciplina hermeneutica generalem quaestionem, utrum sacra Scriptura quoad argumenti copiam ac multiplicitatem sensum prae aliis libris peculiare aliquid aut revera habeat aut saltem habere possit, per se ut iam solutam supponit aut supponere potest. Quodsi eam quaestionem hermeneutica nullibi solutam invenerit; tunc utique de ea quaestione tractare veluti invita cogitur; cum ea quaestione non soluta impossibile appareat dare regulas, quibus non solum verus sed et plenus ac integer sensus Scripturae ubique tuto inveniri possit. Certe, quod nemo negabit, solutio quaestionis, utrum liber inspiratus duplicem sensum contineat, verbalem unum mysticum alterum, imo utrum etiam multiplicem sensum literalem aut revera habeat aut saltem habere in abstracto possit aut etiam saltem interdum habere necessario debeat, sicut a vero inspirationis conceptu maxime pendet; ita ad plene cognoscendam inspirationis vim ac rationem haud parum conferre cognoscitur. Ita huius quaestionis