De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 179
solutio non tam pars est hermeneutices sacrae quam eiusdem naturale praeambulum. Quapropter quaestionem istam iure proprio hic tractare nobis videmur. Ceterum haec, ut spero, in decursu tractationis evadent clariora. Priusquam vero tractationem istam aggrediamur, de multiplici sensuum genere generaliores quasdam notiones praemittere necessarium est. Igitur ex notionibus statim proponendis facile patebit, omne sensuum genus in duplicem scilicet in mystici ac literalis sensus speciem aptissime discerni. Quare quaestio hic agitanda revera duplex est. Primo quaeritur, sitne praeter sensum literalem admittendus etiam sensus mysticus. Deinde ulterius dubitari potest, an insuper admitti possit multiplex sensus literalis. Quae tractatio, cum satis longa sit, a nobis in duos libros dividitur. Agemus igitur in libro praesenti de sensu mystico; in sequenti de sensu literali sermo habebitur.
179. Locuturis de multiplici Scripturarum sensu haec ante omnia notanda sunt. Ecclesiae Patres, sacri interpretes ac theologi passim de multiplici Scripturarum sensu mentionem iniciunt. Saepissime duo membra ponunt. Unum modo dicunt sensum historicum, modo literalem, alium modo mysticum aut spiritualem, modo typicum aut propheticum. Praeterea aliqui maxime ex auctoribus antiquioribus post s. Gregorium Papam omnino de quadruplici Scripturae sensu saepius loquuntur, quorum primum dicunt historicum aut literalem, secundum allegoricum, tertium moralem seu tropologicum, ultimum anagogicum aut propheticum. Haec versiculo notissimo exhibentur ac declarantur:
Litera gesta docet, quid credas, allegoria,
Moralis, quid agas, quo tendas, anagogia.
Hi literali sensu seu primo partitionis membro e priori partitione retento secundum membrum sive sensum spiritualem iterum in triplex sensuum genus dispescere videntur, allegoricum nimirum, moralem et anagogicum. His addi potest partitio, quae fit a pluribus in sensum proprium, figuratum et symbolicum, quem et parabolicum dicere possumus vel allegoricum. Horum primus, ut apparet, ille est, qui enascitur ex verbis acceptis proprie; alter, qui in iis locis involvitur, ubi verba metaphorice aut utcumque, ut dicitur, figurate posita inveniuntur; ultimus denique ille est, qui in parabolis aut aliis huiusmodi orationis adminiculis includitur, quorum indolem postea (n. 184.) accuratius determinabimus.