De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 180

Ulterius interdum mentionem fieri videmus de sensu Scripturae derivato. Huic, ut apparet, opponitur sensus primitivus. Sensus itaque derivatus is est, qui nequaquam originarie et immediate in ipsa locutione continetur, sed per quandam consequentiam et ope ratiocinii ex sensu originario et primitivo deducitur. Occurrit insuper hinc inde mentio sensus accommodati, seu ut alii loquuntur, accommodatitii aut etiam accommodi, qui sensus pro casum varietate a Graecis aut καταγρηστικός aut κατ' ἔκβασιν aut κατὰ κόλλησιν dicitur. Huic, qui solum per abusum pro vero Scripturae sensu habetur et immerito sacro auctori tribuitur, cum ab eius mente prorsus alienus sit, opponendus esset sensus verus, i. e. sensus, qui Scripturae revera inest, et non solum contra ius eidem obtruditur aut affingitur. Tandem moderniores nonnulli locuti sunt de sensu mythico, acsi nonnulla, quae in Scriptura historica esse videntur et revera historica sunt, mythica forent mythiceque exponenda. Huic item opponendus est sensus verus seu realis simul et historicus. (Cfr. Patrit. de interpret. Script. sacr. l. I. c. 1. 17. 18.)

180. Ex his variorum sensum generibus ultima duo genera statim missa facere possumus. Nam mythos in Scriptura nullos reperiri aut per se manifestum est aut aliunde demonstratum supponimus. Sensum, qui accommodatus dicitur, re-

Mythus parabolae aut fabulae affinis est. Non secus enim ac in parabola aut in fabula per mythum exhibetur aliquid, quod, cum in se verum non sit, aliud, quod verum creditur, significat. Per haec ante omnia mythus manifeste differt a typo, qui non solum aliquid a se diversum significat, sed et in se ac historice omnino verus sit necesse est. Insuper etiam a fabulis aut parabolis in aliquo mythus differre deprehenditur. Mythus enim in se speciem verae historiae exhibet. Unde in eo tum personae tum res communiter gerunt nomina historica, et ideo in narratione mythica fere semper significatio loci ac temporis, quod antiquissimum esse solet, adiecta invenitur. Quare fieri potest, ut tota narratio tum ab iis, qui audiunt, tum ab eo, qui rem proxime narrasse cognoscitur, pro vera historia habeatur. Haec omnia, ut patet, in fabulis ac parabolis e contrario accidunt. Ex his deinde sponte consequitur, significationem in mythis saepe esse occultissimam et haud raro nemini aut paucis sufficienter perspectam. Notant insuper, mythos non inveniri in momento nec ab uno homine excogitari sed potius in gente quapiam paulatim per poesin successivam nasci. Quare eius significatio neque ipsi inventori semper perfecte cognita est. His positis ad Scripturam nostram accedamus. Igitur qui in Scriptura mythos invenisse sibi visi sunt, ii non