De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 181

vera Scripturae sensum non esse, iam innuimus et item per se facile intelligitur. (Cfr Patrit. l. c. n. 490. et 471.—485. et hic n. 166.) Omittimus pariter sensum derivatum. Is enim, licet dogmaticis aliisque ad varias veritates demonstrandas saepe sit utilis, revera potius sequela veri sensus Scripturae quam sui generis sensus dici debet. Nec sensus iste ullo modo specialem Scripturae praerogativam constituit. Quare ad prae-

de rebus cogitarunt, quae parabolis aut fabulis simillimae sunt et qua tales ab omnibus statim agnoscuntur. Isti potius de iis sermonem instituisse inveniuntur, quae in se perfectam historiae speciem referunt, ut sunt creatio ac lapsus protoparentum, turris Babel aedificatio, primogenia populorum divisio, historia Patriarcharum, liberatio populi Israel de Aegypto, transitus maris rubri, legislatio in monte Sina etc. Mythos in hoc sensu in Scripturis nostris admitti non posse, ex multis rationibus manifestissimum est. Ut enim alia taceamus, semper ecclesiae Patres et catholici interpretes haec et generatim omnia, quae in nostris libris perfectam verae historiae speciem prae se ferunt, pro vera historia habuerunt. Quis vero catholicus a communi interpretatione totius antiquitatis recedere audeat praesertim in re tanti momenti? Accedit aliud incommodum gravissimum. Ita dicendum foret, sacros auctores et nominatim Moysen verum sensum eorum, quae scripserunt, penitus latuisse. Quis enim credet, haec Moysen non intellexisse in sensu omnibus obvio? Porro non audemus auctori inspirato tantam ignorantiam seu potius tot errores adscribere. Concedimus quidem et nos, forte unum vel alterum ex sacris scriptoribus aut ex Prophetis non omnia, quae dixit, quoad omnia perfecte perspecta habuisse. At aliud est, id in paucis locis permittere, aliud idem de quam plurimis gratis supponere, aliud adscribere alicui intelligentiam non per omnia perfectissimam, aliud aperte erroneam. Mythi igitur in Scriptura nostra non insunt. Ceterum si res solum in abstracto consideretur, sicut a libro inspirato non excluduntur fabulae aut parabolae, ita neque mythi absolute cum inspiratione pugnare videntur, cum a parabolis ac fabulis aliquando parum differant. Unum tamen in ea hypothesi omnino postulandum foret. Nimirum in ea hypothesi ad Deum ut auctorem libri huiusmodi spectare convincitur, ut hominibus suppeditet media, quibus tum mythos a vera historia discernere tum eorum significationem tuto cognoscere possent. Sed haec de hypothesi mere possibili satis. Nec vacat divisionem mythi, quam multi tradunt, in physicum, historicum, philosophicum ac religiosum aut accuratius explicare aut diutius per sequi aut singulas mythi species propriis rationibus ex sacra Scriptura excludere. (Cfr de his inter alios Patrit. l. c. c. 18. art. 4. et Hofmann hermeneutica bibl. in append.)

Sine dubio etiam in aliis libris suo modo de sensu derivato loqui possumus. Quodsi in Scriptura sensus derivatus peculiarem aliquam meretur attentionem, id inde est, quod Deus, qui est principalis Scripturae auctor, omnes suorum verborum et assertionum consequentias, quod de aliis