De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 182

sentem tractationem non spectat. Divisionem deinde quadripartitam in sensum Scripturae historicum, allegoricum, moralem atque anagogicum quod attinet, ea in sensu, quo communiter accipitur, aut unice aut saltem primarie ex materia, de qua in certis Scripturae locis agitur, desumpta esse videtur. Ita in locis, ubi narrantur facta, sensus dicitur historicus; ubi altiora fidei mysteria docentur, mysticus aut spiritualis; ubi traduntur morum praecepta, moralis; ubi futura praenuntiantur aut promittuntur bona futuri saeculi, sensus anagogicus appellatur. Ad istam divisionem haec notamus. Sensus, qui appellatur historicus, nonnisi literalis esse potest. Ceterum observare licet, fidei mysteria, morum doctrinam et prophetias ac promissiones futurorum in nostris libris non semper aperte seu per literam sed aliquando per res seu mystice (cfr. n. 182.) inveniri expressa. Et hic est casus, quem partitio ista ex intentione auctorum prae oculis habet. Ideo per tria posteriora membra non tam sensus literalis sed sensus mysticus ratione argumenti in suas species dividitur. Et revera denominationes quod spectat, dum sensus aliquis allegoricus dicitur, ea denominatio ex vi sua nativa nonnisi de sensu mystico, denominationes vero sensus moralis ac prophetici per se aeque tam de sensu mystico quam de sensu literali accipi possent. Sed usus eas in hac partitione ad mysticum restrinxit. Ceterum, quod probe notandum est, auctores maxime illi, qui hanc sensuum divisionem primitus tradiderunt, nequaquam affirmare intendunt, Scripturam ubique aut saltem in quam plurimis locis omnes istos sensus simul continere, sed ad summum hinc inde praeter sensum, qui historicus dicitur, unum vel alterum ex dictis historico addere voluerunt. Ita etiam haec divisio aut ad nos nihil pertinet, cum satis obvium sit, Scripturam aliquando referre historiam, aliquando tradere mysteria fidei, aliquando homines ad bonos

auctoribus dici nequit, perfectissime perspectas habet. Quare dum Deus aliquid dixisse cognoscitur, quod principii locum tenere potest, una cum principio virtualiter asseruisse censendus est, quidquid ex eo per veram consequentiam deducitur, quod de humano auctore ex ratione indicata eodem iure asseri non potest. Qui ulterius scire desiderat, quatenus ea, quae hoc sensu continentur, haberi possint ut divinitus revelata, consulat dogmaticos, maxime ubi agunt de fide aut de censuris theologicis. (Cfr. v. gr. Franzelin de Deo Uno, proleg. II.)