De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 7

rigore et simpliciter dici sanum, si aliqua eius pars etiam minima vere aegrotat; ita nec liber dicetur simpliciter et sine limitatione sacer et divinus, si alicui parti haec praedicata tribui nullatenus possunt, sed potius eidem, si in rigore loquimur, praedicata contraria essent tribuenda.

9. Quod modo diximus, ex alio praedicato, quo Scriptura vocatur canonica, uberius illustratur. Canonicum quum de libris dicitur, directe quidem et ex primaeva sua institutione ex nostra sententia aliud non significat, quam librum pertinere ad specialem illum catalogum librorum, qui ab ecclesia inviolabili lege pro speciali aliquo usu adhibentur et in certo numero sancte custodiuntur. Sed cum libri, qui hoc canone concluduntur, tanta auctoritate polleant, ut omnibus infallibilis norma credendi et agendi esse debeant, significatione secundaria et, ut nobis videtur, magis derivata quam primitiva, cum librum canonicum diximus, significare volumus librum, qui infallibilem continet regulam veritatis. (Cfr. Kaulen, Einleitung in die hl. Schrift n. 3.) Sed quidquid sit de nomine, certe res, quae in hac posteriori acceptione nominis exhibetur, in se est verissima, et Augustinus sine dubio, cum libros Scripturae canonicos vocat, hunc significandi modum haud raro sequitur aut ad eum saltem proxime accedit. (Cfr. praeter locos citatos n. 3. contr. Faust. Manich. l. III. c. 5. XI. c. 5. et 6; de civ. Dei l. XII. c. 10. XVIII. c. 40.) Si ergo libri nostri integri et in singulis suis partibus sicut pro sacris ac divinis ita etiam pro canonicis habendi sunt, et canonicum dicitur, quod infallibilem veritatis normam constituit; profecto isti libri in omnibus suis partibus immunes esse debent ab omni omnino errore.

In fine monemus, iis, quae pro duabus assertionibus sequentibus afferemus, confirmari doctrinam praesentem, cum ea virtute et veluti a fortiori in sequentibus inveniatur inclusa. (Cfr. Du-Pin dissertation preliminaire sur la Bible l. I. c. II. § VIII.)

Scholion. 10. Multi ut Augustinus, Canus, Denzinger (ll. cc.) alique ea ratione omnem a Scriptura errorem excludere conantur, quod, cum saltem in rebus religiosis infallibilem auctoritatem habere debeat, impossibile vel saltem difficillimum sit distinguere inter res profanas et religiosas, et quod semel ad-

tare — cur enim ab auctore libro fuit inserta? — sed solum significamus, eam partem pro auctoris librique scopo prae aliis minoris esse momenti.