De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 188
in se referre aptae ac veluti natae sunt sed ex intentione auctoris revera referunt seu manifestare debent. (Cfr. Patrit. l. c. c. 2. c. 3. a. 4. c. 16. a. 3. n. 452.; Serarii proleg. bibl. c. 21. q. 2. seqq.; Suarez de fide, disp. V. sect. 3. n. 12.; Aug. de doctr. Christ. l. III. c. 12. n. 20.; Hurter comp. theol. dogm. tom. III. n. 356.)
185. In fine propter ea, quae postea dicturi sumus, iam hic speciale aliquod genus sensus mystici innuendum censemus. Igitur in se certe non repugnat, auctorem alicuius libri in delectu rerum, quas in libro tractat, et in rerum tractandarum ordine eum tenere modum, ut per istum rerum delectum totumque tractationis ordinem modo quodam occultiori ac mysterioso innuatur aliquid, quod auctor ingenioso lectori sub aliarum rerum tegumento ac superficie inveniendum relinquit ac proponit. Exemplum simile habes in sic dictis acrostichis. Ibi, ut omnibus notum est, praeter communem scribendi usum etiam literae initiales nomina formant ac verba integrasque propositiones, quae ex intentione scribentis fundunt sensum sibi proprium. Simili igitur ratione cogitare licet, vice literarum initialium res, quae alicuius libri vel partis libri materiam seu argumentum constituunt, consulto ab auctore quopiam ita selectas atque inter se ordinatas fuisse, ut sive per se sive per ordinem suum, quo tractantur, sive per utrumque aliquid occultius innuant. In hoc casu per rerum delectum et per ordinem ac tractandi methodum efficitur, ut rebus sic ordinatis ac selectis quaedam significatio inesse cognoscatur, quae illis rebus per se et extra librum aut nullo modo inest aut non ita clare ac perspicue. Quo posito ita ratiocinari licebit. Si Deus, ut exempla superius (n. 183.) alla ostendunt, rerum cursum ita disponere potuit, ut per eum occultiores quaedam veritates repraesententur ac manifestentur; cur non poterit eodem modo ex multiplicibus ac pene infinitis rebus, quae per decursum historiae suo tempore factae inveniuntur, pro materia alicuius libri talem delectum facere selectasque in eodem libro ita inter se disponere, ut ex illis rebus rerumque dispositione simul consideratis occulta ac specialis quaedam exsurgat significatio? Res ista inferius (n. 212. seqq.) clarior evadet, cum quaeremus, num tale aliquid reapse in nostris libris inveniatur. Ibi enim exempla, quae ad rem magis declarandam inservire poterunt, in medium affe-