De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 189
remus. Modo haec innuisse sufficiat. Unum tamen adhuc vel alterum hic ad perfectam huius rei intelligentiam monendum superest. Ante omnia in praesenti hypothesi, ut apparet, ad communem libri sensum, qui directe per verba exprimitur, alius manifesto sensus accedere intelligitur. Porro sensus iste secundarius non per verba directe exprimitur, sed potius in rerum delectu et tractationis ordine continetur. Ex his licet inferre, quae sequuntur. Si auctor materiam libri, quae aliunde per se et directe intenta esse supponitur, consulto et praecise in dictum finem ita delegerit atque ordinaverit; tunc uterque sensus ab auctore libri vere intentus dici debet et revera sensum libri constituit. Prior sensus, ut supponimus, ex verbis libri apertissime hauritur; quare literalis est. Alter vero magis latet. Nihilominus fieri potest, ut variis indiciis plus minus obscure prodatur; et ideo ab eo, qui legerit, adhibitis omnibus interpretationis adminiculis absolute inveniri poterit. Iam vero hic sensus secundo loco indicatus sicut a sensu, qui literalis dicitur, longissime differt, ita satis commode ad genus sensus mystici revocatur. Si dicimus, sensum istum pertinere ad genus sensus mystici; ratio in aperto est. Quia hic sensus, quod sensus mystici proprium esse diximus, tum ubique completum sensum literalem proprie dictum supponit tum nequaquam directe verbis exprimitur, sed totus rebus, seu, quae et ipsa suo modo res est, materiae delectu et tractationis ordine continetur. Concedimus tamen, hoc genus sensus mystici ab illo, qui communiter mysticus cogitatur ac dicitur, haud parum differe. Haec omnia, ut spero, post allata suo loco exempla magis perspicua erunt.
ARTICULUS SECUNDUS.
De relatione inter sensum mysticum et inspirationem quaestiones generaliores.
186. Notione sensus mystici constituta de eius nexu cum inspiratione multiplices quaestiones moveri possunt. Nam ante
Etiam in acrostichis duplex sensus invenitur. Sed ibi manifesto sensus uterque literalis dici debet. Nam uterque verbis disertis exprimitur. Et revera in sic dictis acrostichis quoad sensum illum, qui occultior videtur, reapse non sensus, sed solum verba occulta sunt. Sensus enim