De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 190
omnia rem omnino in abstracto considerando quaerere quis posset, an talis sensus libro inspirato non solum possibilis, sed etiam necessarius ac veluti essentialis sit. Deinde dubium exoritur, utrum huiusmodi sensus sit libris inspiratis absolute proprius, an econtra aliquatenus etiam libris profanis inesse possit. Denique magis in concreto quaeritur, an et quatenus nostris libris huiusmodi sensus insit vel non insit. Has et similes quaestiones in sequentibus, quantum fieri potest, enodabimus. Tractabimus in hoc articulo solum quaestiones generaliores; quaestiones enim magis speciales capiti sequenti reservabimus. Quo posito rem praesentem sequentibus assertionibus absolvemus.
187. Assertio prima. Sensus mysticus in genere acceptus ante omnia pro libro inspirato possibilis censeri debet. Haec assertio post declarationes supra datas ex ipsis terminis evidens est, et sicut ex dictis in sectione praecedente satis declarata relinquitur, ita ex iisdem pro demonstrata haberi potest. Quis enim homo sanae mentis, ne dicam christianus, audebit negare, quin Deus, a quo omnia tum in fieri tum in esse tum in agendo pendere cognoscuntur, res creatas, facta humana institutionesque ac personas historicas ita disponere potuerit, ut simul aliarum rerum, v. gr. factorum, institutionum personarumve futurarum aut utcumque occultiorum veritatum typi ac imagines existerent? Quo semel concesso quis item ulterius incredibile ducet, hanc rerum dispositionem a Deo ideo factam esse, ut pro hominibus revera aliarum rerum typus ac signum existant et a scriptore quopiam praecise qua tale nomine ipsius Dei historice describantur ac proponantur? Iam vero haec ad constituendum sensum mysticum abunde sufficiunt. Una est alicuius momenti difficultas, quae contra hanc rem obmoveri potest. Est autem ista. Ut aliquid sensus libri dici possit, debet esse eiusmodi, ut ab iis, qui legunt, aliquo modo cognosci queat. Atqui non apparet, quomodo, qui legit, in libro aliquo ad eum, quem descripsimus, mysticum sensum intelligentia sua assequendum pertingere valeat. Ad haec plura reponimus. Primo poterit Deus, si ei placuerit, in rebus ipsis, quae mysticam significationem habent,
ipse in huiusmodi verbis semel inventis apertissimus esse potest. Ceterum, quantum scimus, in Scriptura nihil tale invenitur, quod acrostichis annumerandum videatur.