De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 191
necnon in ipso modo, quo tales res in libro inspirato describuntur ac referuntur, ponere haud obscura occultae significationis indicia. Deinde nemo negabit, fieri posse, ut Deus, si opus fuerit, sive per se ipsum sive per humanum libri inspirati auctorem sive per alia revelationis organa hominibus hunc mysticum Scripturae sensum aperiat. Haec omnia facto ipso confirmantur. Nam, ut incidenter iam innuimus et mox ex professo demonstrabitur, nostri libri sacri hinc inde talem sensum revera exhibent, qui homines haudquaquam penitus latet aut latebat.
188. Assertio secunda. Scriptura nostra generatim loquendo mystico sensu non est penitus destituta. Etiam ista assertio in hac sua generalitate ex superioribus demonstrata haberi potest. Nam exempla, quae ad indolem sensus mystici declarandam superius (n. 183.) attulimus, ex nostra Scriptura omnia sunt desumpta et plura eorum manifesto in Scriptura revera talem sensum habent. Idem non solum sensus ecclesiae et catholicorum interpretum praxis apertissime testatur, sed et Scriptura ipsa in certis locis, quos ibidem simul citavimus, satis clare docet. (Cfr Patrit. l. c. c. 10. et 13.) Idem deinde alii concludunt ex verbis Christi resuscitati (Luc. XXIV. 44. seqq.), quibus testatur, in passione et resurrectione sua omnia esse impleta, quae in lege Moysi, in Prophetis et Psalmis de se antiquitus scripta erant. Hi ita argumentantur. In Pentateucho, quae in oppositione ad Psalmos ac Prophetas Lex dicitur, de Christi passione et morte nullibi verbalis prophetia legitur. Quare necesse est dicere, Christum de prophetiis realibus sive de sensu typico locutum esse. Et revera manifestos typos passionis Christi habes ibidem in agno paschali aliisque sacrificiis, quae in Pentateucho descripta inveniuntur. Quare Christus ipse mysticum talium locorum sensum testimonio suo approbasse deprehenditur. (Cfr August. contra Faustum l. XII.)
189. Vindicato in genere sensu mystico duplex quaestio remanere videtur. Primo nimirum quaeri potest, an in nostra Scriptura etiam illud extraordinarium sensus mystici genus occurrat, quod supra (n. 185.) in fine praecedentis articuli descripsimus. Deinde dubitari poterit, an sensus mysticus libro inspirato omnino essentialis sit. Quaeritur aliis verbis, an esse aut cogitari non possint libri integri aut saltem textus quidam inspirati, in quibus sensus mysticus haud reperiatur. Priorem