De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 192

quaestionem utpote magis specialem in caput sequens reiicimus. Alteram vero hic solvimus assertione sequenti.

Assertio tertia. Non est necesse, ut in quolibet Scripturae loco aut saltem in quolibet eius libro praeter sensum literalem reperiatur etiam sensus mysticus; imo sensus mysticus de facto in Scriptura adeo frequens non est. Sanctus Augustinus data occasione (de civ. Dei l. XVII. c. 3.) testatur, reperiri nonnullos, qui ubique in Scriptura sensum occultum ac mysticum invenire conantur, nec s. Doctor eorum studium absolute improbat. Nos, ut ex statuta assertione apparet, cum huiusmodi hominibus, si qui adhuc supersunt, non tanta moderatione utendum esse censemus. Assertionem nostram suademus ante omnia argumento negativo, cui tamen pro ratione materiae vim argumenti positivi inesse putamus. Igitur nulla certe convincens ratio assignari potest, ex qua necessarium esse dicatur, ut omnis liber inspiratus aut omnino in omnibus ac singulis suis partibus aut saltem aliquoties multiplicem sensum exhibeat. Aliis verbis non apparet ratio, cur sensus literalis per se solus pro inspiratione non sufficiat. Quid enim, quaeso, obstat, quominus Deus, qui primarius librorum inspiratorum auctor est, librum edidisse supponatur, qui per omnia nonnisi literalem sensum exhibeat? Dicet forte aliquis, librum inspiratum tum sublimitate conceptuum tum copia ac multiplicitate sensus prae aliis libris oppido debere excellere. Ad ista ita respondemus. Si pro libro inspirato nonnisi sublimitatem sensus requirere intendis, ea certe in gradu excellentissimo literali etiam sensui inesse potest. Id inter alia monstrat initium Evangelii Ioannis atque conclusio Evangelii Matthaei et Marci, in quibus, licet sensus ubique nonnisi literalis sit, sublimitas sententiarum invenitur quam maxima. Si ulterius contendis, quod obiectio innuere videtur, cum sublimitate conceptuum necessario necti multiplicitatem sensus vel hanc multiplicitatem aliunde ab indole libri inspirati omnino postulari; id nos negamus, et profecto demonstrandum tibi foret, non mere asserendum. Sed veniamus ad aliud argumentum assertionis nostrae. Igitur inspicienti Scripturas nostras statim manifestum erit, in ea occurrere locos fere innumeros, ubi de mystico sensu cogitare nullatenus, licet. Quomodo enim, quaeso, in praeceptis decalogi aut in praecepto duplicis charitatis, Dei videlicet et proximi, in oratione dominica,