De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 193

in locis quibusdam historicis, ut in eo, quod narratur de Tobiae cane aut de Pauli penula, sensum aliquem mysticum quaerere serio quis in animum inducat? Idem etiam de integris libris dici potest, ut inspicienti epistolas Pauli aut alias, quae catholicae dicuntur, facile patebit. Verum quidem est, a Patribus haud raro exaggerari Scripturae profunditatem ac multiplicitatem sensus in ea praedicari. Ita v. gr. Hieronymus (in Eph. III. 6.) de Scriptura affirmat, omnia plena esse sensibus, nihil ibi esse sine mysterio. Sed reponimus primo, haec forte a Patribus non sine hyperbola dicta esse. Deinde haec et similia non de tota Scriptura distributive sive de singulis Scripturae locis aut libris, sed de Scriptura in genere et in specie de iis locis dicta esse intelliguntur, de quibus Patres data occasione proxime agunt. Tandem non apparet, cur similia non possint dici de loco, ubi sensus quidem nonnisi literalis est, sed in eodem plura mysteria magna pariter ac profunda expressa inveniuntur. (Cfr. Patrit. l. c. c. 14. q. 2.; Iosephus Acosta de vera Script. interpr. ratione l. III. c. 15. et 16.) Ultimo aliam addimus considerationem. In libris, qui sicut plures ex nostris aut ex integro aut maximam partem historici sunt aut fere in toto morum doctrinam enuntiant, quod ab adversariis contenditur, non solum probabile non est, sed vix ac ne vix quidem possibile esse videtur. Quomodo enim libri huiusmodi in singulis locis ac in rebus singulis, quas tractant, sub sensu literali mysteria altiora contineant? Certe tales libri, si forte possibiles sint, saltem hominum ingenio non adeo accommodati esse videntur. In ea enim hypothesi fieri vix poterit, quin eorum sensus quoad plurima hominibus magnam partem in perpetuum impervius maneat ac clausus. Quare ad quid libri isti cum tanta sensuum copia inserviant, vix intelligitur. Ergo, quod ex dictis corollarii instar relinquitur, sensus mysticus sicut in Scriptura non adeo frequens est, ita nunquam praesumendus sed specialibus semper indiciis demonstrandus est.

190. Alia quaestio hic non sine utilitate proponi potest. Nimirum declarandum superest, quid relate ad sensum mysticum libri inspirati prae libris non inspiratis peculiare habeant. In hac re S. Thomas (Quodl. VII. a. 16.) absolute et sine ulla restrictione docet, sensum mysticum ita esse sacrae Scripturae proprium, ut in nullo alio libro reperiri possit. Ita enim