De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 194
scribit: «In nulla scientia humana industria inventa proprie loquendo inveniri potest nisi literalis sensus, sed solum in ista Scriptura, cuius Spiritus sanctus est auctor, homo vero instrumentum.» Ratio huius doctrinae ab eodem additur his verbis: «Spiritualis sensus sacrae Scripturae accipitur ex hoc, quod res cursum suum peragentes significant aliquid aliud, quod per spiritualem sensum accipitur. Sic autem ordinantur res in suo cursu, ut ex eis talis sensus possit accipi, quod est eius solius, qui sua providentia res gubernat, qui solus est Deus.» (Cfv. 1. q. 1. a. 10.) Circa hanc doctrinam aliqua dubia moveri posse videntur. Primo recolendum et retinendum est, sensum mysticum, ut docet ipse s. Doctor, magis in rebus reperiri quam in verbis. Quo posito contra ea, quae paulo ante a s. Thoma dicta audivimus, ita excipere quis posset: Concedo, res a solo Deo ita ordinari posse, ut mysticam significationem habeant. At suppositione facta, quod res reapse a Deo hoc modo ordinatae sint, quid obstat, quominus res istae, postquam semel a Deo ita ordinatae fuerint, ab auctore profano referantur et describantur ac consequenter in libro, qui non sit inspiratus, propositae inveniantur? Nonne v. gr. historia populi hebraici, sacrificia ceteraeque institutiones Veteris Testamenti, quae typicam significationem habebant, a profanis auctoribus referri ac describi poterant ac reapse a nonnullis, ut a Iosepho Flavio aut a Philone Iudaeo, aliquatenus in suis scriptis relata ac descripta inveniuntur? Cum igitur, ut conceditur, rebus, quae describuntur, historiae, quae narratur, mystica insit significatio, quid descriptioni talium rerum aut narrationi historicae ad mysticum sensum deesse poterit, utut ipsa narratio ac descriptio legatur in libro non inspirato seu penes auctorem profanum? Reponi poterit: Ut significatio mystica cum veritate sensus libri dici possit, praeter et ultra ista necessario duo alia requiruntur. Exigitur enim 1., ut res, quibus significatio subest, ab ipso auctore aut existentiam aut ordinem suum acceperint. Saltem 2. omnino necessarium esse intelligitur, ut scriptor tum rerum, de quibus agitur, significationem agnoverit tum eandem scribendo manifestare voluerit. Porro id in auctore profano semper et necessario deerit. Ad haec, qui opponit, ita replicare posset. Ante omnia si, quod primo loco dictum est, stricte exigitur, ergo verum non est, sensum revera et per se rebus