De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 195
ipsis inesse. Id autem satis difficile videtur. Rebus enim mysticis ac typicis significatio revera inest, undecunque originem duxerint. Ita certe somnia Pharaonis semper prophetica manebant, sive a Pharaone ipso sive a Ioseph proposita intelligantur. Quod autem secundo loco postulatur, pro auctore profano omnino impossibile non videtur. Potuit enim variis de causis rerum significationem saltem ex parte perspectam habere. Quo semel posito intentio etiam, quae ultimo loco simul exposcitur, in tali auctore non apparet absolute impossibilis. Sed de hac re postea. Ulterius non adeo certum videtur, quod ab initio pro certo assumitur. Cur enim homini omnino impossibile erit, res aliquas ita ordinare ac instituere, ut eae, sicut s. Thomas loquitur, cursum suum peragentes significent aliquid aliud, quod per spiritualem sensum accipitur? Aliis verbis cur homini impossibile dicatur, agere vel instituere aliquid, quod tum in se verum et descriptione dignum existat tum alterius rei sit significativum? Taceo hic reges et rerum publicarum gubernatores, quibus, si qui potentissimi simul ac prudentissimi fuerint, non solum totam rei publicae constitutionem ac leges institutorumque publicorum indolem ex praeconcepto consilio ordinare pro arbitrio licuit, sed et aliquando belli pacisque exitum pro libitu constituere totumque humanarum rerum cursum pro tempore aliquo ex suo fere arbitrio atque ingenio dirigere favente fortuna concessum fuit. Nonne plerisque saltem constanter concessum est, tum suae ipsius vitae cursum tum domus ac habitationis conformationem tum propriae familiae vitam sortemque secundum certum ac praeconceptum aliquod consilium ordinare atque dirigere? Simile quid certe in nonnullis haereticorum aut philosophorum sectis videre licuit et aliquatenus in religiosis ecclesiae catholicae familiis perpetuo prae oculis versatur. Quid igitur impedit, quominus quis in vita familiaque sua ordinanda occultiorem aliquam ac mysteriosam significationem quaerat? Quodsi ei utcumque e votis cesserit, quid item prohibet, quominus deinde ea omnia in aliquo libro narrare ac describere in animum inducat et simul cum narratione ac descriptione etiam illam occultiorem significationem legentibus manifestare intendat? Ita reapse in tali scripto omnia haberes, quae pro mystico sensu constituendo postulantur. Saltem concedendum erit, haec mystico sensu