De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 196

simillima videri. Denique recolendum est, a nobis supra (n. 180.) singulare aliquod sensus mystici genus indicatum ac descriptum fuisse. Porro hoc genus sensus mystici, cum non tam in rebus, quam in tractandi ordine rerumque delectu contineatur, scriptori non inspirato multo magis possibile apparet. Cum igitur tale aliquid Scripturae inesse infra demonstrabimus, saltem in eo liber profanus aliquatenus cum Scriptura sacra convenire posse videtur. Certe hoc genus sensus mystici a ratione, quam s. Thomas affert, nequaquam attingitur aut excluditur.

191. Propter has igitur rationes doctrinam angelici Doctoris aliquantulum temperandam putamus. Ita sententiam nostram circa hanc quaestionem sequenti assertione aperimus.

Assertio quarta. Licet sensus mysticus in tota sua generalitate nequeat dici libris inspiratis absolute et exclusive proprius libroque non inspirato simpliciter impossibilis; illud tamen, quod huius sensus genus est longe praecipuum, Scripturae dicendum est exclusive proprium scriptorique profano impossibile. Si ergo aliquod sensus mystici genus humana arte in librum mere humanum derivari potest, illud omnium infinum est et prae maiestate mystici sensus, qui Scripturae inest, ut non dicam puerile, certe admodum humile merito videtur. Hanc propositionem demonstraturi ante omnia nonnulla monebimus circa obiectiones, quas contra s. Thomae doctrinam paulo ante proposuimus. Igitur primam observationem quod spectat, libenter concedimus, sensum mysticum magis contineri rebus quam verbis. Sed simul negamus, omnem librum, in quo res, quae significationem mysticam habent, relatae inveniuntur, proprie et in rigore semper habere sensum mysticum. Bene enim iam observatum est: Ut non solum res, sed liber ipse mysticum sensum habere dicatur, necesse omnino est, ut auctor libri illam rerum significationem tum in se cognoverit tum scribendo manifestare intenderit. Imo in eum finem hic sensus ab auctore congruis indiciis, quae aut in verbis aut in toto scribendi modo continentur, sufficienter innuatur, necesse est. (Cfr. Patrit. l. c. c. 16. a. 2.) Iam vero significationes rerum, quae occultiore consilio a Deo ordinatae sunt, maxime si profundiores ac propheticae fuerint, ab auctore profano aut vix aut nullo modo cognosci posse videntur. Quomodo ergo talis auctor earum manifestationem in suo libro intendere ac verbis modo-