De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 8
misso in Scriptura aliquo cuiuscumque generis errore tota eius auctoritas subruatur. Nos hoc argumento consulto non utimur, quia licet rem nostram suadeat et forte etiam in hac re lato sensu aliquam certitudinem pariat, non tamen undequaque inexpugnabile nobis videtur. Nam licet illa distinctio inter res profanas et religiosas difficilis sit, non tamen semper et in omnibus omnino impossibilis videri debet. Et re quidem vera, si talem distinctionem privatorum hominum iudicio concedere nullo modo tutum duxeris, cur id infallibili ecclesiae magisterio committi non posset, in cuius manu Scripturae sunt positae et cui ex Dei voluntate Scripturae proxime inserviunt? Id certe omnes illi negare non poterunt, qui cum plerisque theologis docent, vulgatam latinam Scripturae editionem non ubique et in omnibus sed solum in locis dogmaticis esse authenticam. Certum enim illis, qui haec docent, simul esse debet, id pro ecclesiae usu abunde sufficere. Non sufficeret autem, si distinctio inter res profanas et religiosas ecclesiae impossibilis aut nimis difficilis foret. (Cfr. Franzelin in tract. de div. Script. thes. XIX.) Ergo quamdiu de absoluta rei possibilitate agitur, concipi potest liber, qui pro ecclesiae usu utilis ac sufficiens sit, licet solum in dogmaticis sit immunis ab omni errore simulque inspiratus, in aliis vero minime. Notandum est tamen, quod ex supra (n. 8.) dictis sequitur, eiusmodi librum non ut libros nostros dici posse simpliciter et sine restrictione librum sacrum et divinum vel librum canonicum. Multo minus dici posset canonicus vel divinus in omnibus et singulis suis partibus. Si sacer et divinus aut canonicus dicatur, id fieri debebit cum congrua quadam restrictione h. e. quod sit sacer et divinus aut canonicus in rebus religiosis seu quoad partes dogmaticas. (Cfr. n. 286.)
Hoc concedere videtur Schwetz, dum (theol. general. p. 3. c. 5. sect. 2. art. 1. § 81) scribit: «Non facile assumi potest, ut, mente a Spiritu divino illuminata, quaedam in ea luce divina perfusa sint, alia autem prorsus non.» Qui enim dicit, rem facile non esse assumendam, absolutam possibilitatem eius concedere videtur. Nos igitur non contendimus, id facile esse assumendum; possibile tamen credimus. (Cfr. n. 321. n. 33. in nota.)
Denique hic quaeri posset, quemnam certitudinis gradum habeat haec assertio, quam supra (n. 2.) posuimus, in quantum speciatim ad res profanas extenditur. Sed de hac re dicemus in fine libri (n. 34. 35.)