De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 197
que loquendi eas subindicare poterit? Ad secundum item illud, quod contenditur, aliquatenus concedimus. Fieri enim non raro solet, ut homo ad certam praeconceptamque formam vitam suam instituat, vel etiam ut in aliorum vitam, in legum ac rei publicae humanae constitutionem, in pacis bellique exitum haud parum influat; ex quo deinde cetera consequuntur. Sed teste divina Sapientia (IX. 14.) cogitationes mortalium timidae sunt et incertae providentiae nostrae. Quare si quando factum fuerit, ut rerum eventus praeconcepto hominis consilio responderet; id ante omnia erit in paucis admodum; et in iis etiam, in quibus fit, casu magis quam certa providentia factum esse omnibus merito videbitur. Quodsi quando secus dicendum esse videatur, agitur certe de rebus parvi momenti, ne dicam de talibus, quae lusibus puerilibus similia appareant. Iam vero sensus mysticus, si non omnis ille saltem, qui praecipuo iure hoc nomine insignitur, sicut certam, non dubiam rerum ordinationem supponit; ita in se grandis et dignus sit oportet. Inde consequitur, ut hic sensus rebus inesse debeat, quae in se magnae sunt, et iis quidem praecipue, quae liberae unius hominis dispositioni subesse haudquaquam possunt sed aut naturaliter fieri aut nonnisi divina potentia gubernari censentur. Id s. Thomas (ll. cc.) innuit, dum loquitur de rebus cursum suum peragentibus, i. e. de rebus, quae veluti naturali lege fiunt ac nonnisi divina providentia temperantur. (Cfr. Patrit. l. c. c. 9. n. 1.) Tertium denique, quod de illo extraordinario mystici sensus genere asseritur, penitus reiicere ac negare non possumus. At simul haec advertere licebit. Primo hic agitur de infimo sensus mystici genere. Deinde, quod nos scimus, vix aliquis ex auctoribus profanis reperietur, qui illud genus sensus mystici in suis libris serio curasse ac prosecutus esse
Dices, profanum auctorem ex libris inspiratis aut aliunde ex divina revelatione mysticas illas rerum significationes cognoscere potuisse. Respondemus: Hoc nos negare omnino nolumus. At negamus, in eo casu sensum mysticum proprie libro profano attribuendum esse. Sic enim liber profanus non primam illius significationis manifestationem exhibet, sed alia manifestatio praecedere debuit. Quare tota illa occultae significationis manifestatio, in qua tandem totus sensus mysticus continetur, potius fonti primitivo et non libro profano adscribenda erit, in quem illa significatio nonnisi per derivationem ex alio fonte translata esse intelligitur.