De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 198
videatur. Quodsi id reapse alicubi factum deprehenditur vel simile quid attentabitur pro futuro; cordatus dico, talis conatus facile humanum aliquid, ut non dicam puerile, sapere aut certe etiam in hoc genere ad sacrae Scripturae maiestatem haud ascendere videbitur. Nam de sacra Scriptura, sicubi in ea hoc infimum genus sensus mystici inveniatur, tum a priori multo altius quam de rebus humanis praesumendum est; tum ex iis, quae suo loco in exemplum afferemus, facto ipso comprobabitur, illum sensum, prout ibi reperitur, per omnia Deo auctore dignum apparere humanamque artem longissime superare. Ita tum ad instantias superius (n. 190.) indicatas satis responsum est, tum assertio nostra supra (n. 191.) posita in omnibus suis partibus demonstrata haberi potest.
Scholion. 192. Dubitari solet, utrum mysticus Scripturae sensus demonstrandi vim habeat necne. De hac re non inutiliter certe quaeritur. Videmus enim etiam illos, qui ceterum de sensu mystico recte sentiunt, argumenta ex eo desumpta aut nullo modo aut nonnisi cum quadam tergiversatione admittere. (Cfr. Gregorius a s. Ioseph. Praelectiones isagogicae de Verbo Dei, disp. 2. lect. 8. n. 47.) At sensus, qui aut aegre tantum aut nullo modo in argumentum adduci potest, nullam aut fere nullam utilitatem habere cognoscitur. Sed antequam ad quaestionem ipsam accedimus, aliquid praemittendum esse ducimus. Forte cuidam non sine ratione videbitur, hanc quaestionem multo aptius ac utilius proponi in fine totius tractationis de sensu mystico. Huic dubio, quod magis methodicum est, non multum repugnabimus. Tamen pro ordine, quem sequimur, haec notare liceat. Ex una parte tractatio de illo sensus mystici genere, quod praecipuum est, iam fere absoluta est; ex alia vero parte quaestio ista una ex numero quaestionum generalium esse videtur, imo ea generalium, quae in hoc capite agitantur, quaestionum veluti supremum complementum est. Quare eam hoc loco tractabimus. Simul pro futuro aliud monemus. Quae hic generatim dicimus, ex paritate rationum de omni, quodcumque in Scriptura inveniatur, mystici sensus genere valere debent. Proinde quae in sequentibus dicuntur ad singula huius sensus genera, de quibus postea sermo habebitur, proportione servata applicanda erunt (cfr. n. 218.) Quo posito quod in hac re sentimus, sequenti propositione enuntiamus,