De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 199

quam, cum veluti complementum priorum habeamus, in continenti cum ceteris suo numero notatum esse volumus.

193. Assertio quinta. Sensus mysticus, ubi satis certo eruitur, eandem per se, quam sensus literalis, demonstrandi vim habet. Hoc ante omnia ex ipsa istius sensus notione invicte demonstratur. Sensus mysticus, ut vidimus, primo loco postulat, ut Deus, qui principalis Scripturae auctor est, res aliquas consulto ita in se ordinaverit, ut praeter veritatem, quam in se habent, aliam rem occultiorem significent. Tum res eaedem Deo disponente in libris sacris eum in finem ac eo modo narrantur ac describuntur, ut, dum ipsae in se Scriptura referente hauriuntur atque cognoscuntur, simul menti illius, qui legit, aliam, quam occultius significant, veritatem ingerant atque manifestent. Ita veritas illa, qua sensus mysticus seu mystica Scripturae interpretatio continetur, non minus quam veritates aliae, quae literalem sensum constituunt, se nobis offert ut veritas, quae non solum qua talis a Deo interne cognoscitur et approbatur sed insuper ab eodem per Scripturam exterius manifestatur et asseritur. Quo ergo iure, quaeso, illi sensui demonstrandi vis denegatur? Nonne rem exhibet, quae a Deo consulto hominibus manifestata est et ad credendum proposita? Deinde si sensus mysticus omni demonstrandi vi destitutus esse ponitur, nonne per id omnino aut fere inutilis esse convincitur? Ea enim et non alia est in sensu alicuius libri aut sermonis utilitas, ut ab iis, qui legunt vel audiunt, per eum mens illius, qui scribit aut loquitur, cognoscatur. Ita demum quae dicuntur, aut ex rationibus internis suscipi, aut, si nullae rationes afferantur et vir in se fide dignus appareat, ex eius auctoritate per fidem recipi poterunt. Certe nemo negabit, quin in Scriptura, quae fidem praecipue spectat, sensus, qui fidem gignere nequit, inutilis aut fere inutilis appareat. Porro quomodo ille sensus fidei gignendae par esse poterit, cui nullam vim demonstrandi concesseris? Tandem satis

Dices: Sensus mysticus aliam utilitatem habet. Servit enim oppido ad illustrationem et confirmationem eorum, quae aliunde tenenda esse cognoscuntur. Ad haec ita reponimus. Nisi confirmationi ex sensu mystico desumptae propriam vim tribuas, hanc utilitatem aut nullam aut fere nullam esse merito contendimus. Quare argumentum nostrum manet intactum.