De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 200

manifestum est, Christum ipsum eiusque Apostolos haud semel Vetus Testamentum mystice interpretatos fuisse atque ex mystico eius sensu in rem suam argumenta desumpsisse. Ut hoc tibi persuadeatur, sufficit repetere et inspicere exempla de Iona, de agno paschali etc., supra posita (n. 183.) cum locis Evangeliorum ibidem indicatis. (Cfr. Bonfr. prae loq. c. 20. sect. 4; Serar. l. c. c. 21. q. 10; Menochius prolegomena in s. Scripturam c. 24; Patrit. l. c. c. 14. q. 4; Schouppe elementa theol. dogm. tract. IV. de regula fid. art. 4. n. 116.)

194. Unam novimus difficultatem, quae cum aliqua probabilitate nostrae assertioni opponi posset. Ea ita aptissime proponitur. Sensus mysticus, qui alicui loco inest, pro vero argumento constituendo in se certo cognosci deberet. Iam vero sensus huiusmodi aut nulla omnino ratione aut saltem non cum ea certitudine, quae ad verum argumentum requiritur, cognosci posse videtur, nisi pro ea interpretatione aut auctoritas ipsius Scripturae ex sensu literali alterius loci aut unanimis Patrum consensus aut authentica ecclesiae interpretatio in medium afferatur. Porro, ut quisque videt, auctoritas Scripturae ex sensu literali, unanimis Patrum consensus aut ecclesiae doctrina per se sola firmum argumentum pro qualibet re constituunt. Quare argumentum ex sensu mystico desumptum in hoc casu aut infirmum esse cognoscitur aut inutile, cum necessario alia eaque firmiora ac per se sufficientia argumenta supponat. Pro responsione ista animadvertimus. Primo omnibus, quae hic dicuntur, admissis semper verum manet, mystica significatione alicuius loci semel constituta et explanata ex eo

Demonstrationem aliam huius rei sive per exempla sive per auctoritatem Patrum ac theologorum rationemque theologicam colliges ex iis, quae dicemus in numero sequenti.

Si Augustinus alicubi (ep. 93. ad Vin. c. 8.), quod hic affirmamus, negare videtur, non est difficile contrariam hanc elevare auctoritatem. Nimirum Augustinus, dum in loco citato quibusdam Scripturae expositionibus vim demonstrandi inesse negat, de expositionibus loquitur, quae tum in se valde dubiae sunt tum proprio sensu mysticae dici nequaquam possunt. Re enim accuratius inspecta eae interpretationes, de quibus ibi agit Augustinus, magis accomodatae aut arbitrariae esse deprehenduntur. (Cfr. Beelen dissert. theol. de multipl. sensu liter. part. II. sect. 4. p. 107.) Hoc confirmatur inde, quia Augustinus aliis in locis et ipse sensu mystico ad demonstrationem usus est. (Cfr. contr. lit. Petil. l. II. c. 22. n. 74.)