De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 201

loco seu ex mystica eius significatione desumi posse proprium ac solidum pro re, de qua agitur, argumentum. Nam in facta hypothesi argumentum primarium desumitur ex mystica illius loci significatione. Alia enim, ut sensus ecclesiae, per se solum sunt adminicula ac subsidia ad illam significationem eruendam aut stabiliendam. Deinde absolute et in universum non est concedendum, sensum mysticum per se et sine authentico Scripturae aut ecclesiae aut Patrum testimonio certo cognosci numquam posse. Adminicula enim, quae hermeneutica pro cognoscendis typis vel, quod in idem recidit, pro cognoscendo sensu mystico indigitat, non solo Scripturae aut ecclesiae et Patrum testimonio continentur, sed latius patere cognoscuntur. (Cfr. Patrit. l. c. c. 11. q. 1.) Desumuntur enim huiusmodi indicia nonnunquam haud spernenda tum ex rebus ipsis tum ex verbis illius loci, qui typicus aut mysticus esse demonstratur. Et revera quis v. gr. neget, characterem typicum Veteris Testamenti saltem in genere absque expresso testimonio extrinseco aliquatenus cognosci posse? Idem die in particulari de aliquibus saltem typis, qui ceteris manifestiores sunt, ut de circumcisione, de agno paschali, de aliquibus sacrificiis et ceremoniis sacramentalibus populi Iudaici. Quod si hoc pertinaciter negare volueris, saltem concedere debebis, charactere typico Veteris Testamenti aliunde semel cognito (cfr. I. Cor. X. 11.) sine novo et expresso Patrum testimonio aut alio externo adminiculo neminem latere posse, circumcisionem, agnum paschalem ac similia ad res typicas pertinere. Item omnibus manifestum est, ex mystica unius rei significatione semel cognita ad similem in re simili recte ac tuto procedi posse. Ita, ut obiter hic aliquem sensus mystici usum pro re dogmatica innuamus, ex Veteris Testamenti sacerdotio, sacrificiis et sacramentis visibilibus non solum ea argumentatione, quae a pari aut a fortiori dicitur, sed praecise propter mysticam illius Testamenti indolem recte concludes, in Novo pariter Testamento particulare quoddam et visibile sacerdotium, iuge sacrificium, visibiles ritus sacramentales reperiri debere. Item ex eo, quod in Veteri Testamento ex sacrificiis et sacramentalibus ritibus effectus emundationis et gratiae, quae illi statui congruebat, lege quadam stabili sed veluti ex opere ipso, ut dicunt, operato sequebatur, et quod haec fuerit praecipua et, ut ita dicam,