De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 202
characteristica harum ceremoniarum indoles; recte infertur, iis in Novo Testamento respondere sacramenta et sacrificium, quae pari efficacia mundationem producant et gratiam huic novo statui convenientem. Denique frustra opponeres, Patres et catholicos theologos nunquam aut fere numquam huiusmodi argumentis usos fuisse, aut si id aliquando factum sit, sine notabili fructu factum esse. Nam revera difficile non esset, exemplis in medium allatis contrarium ostendere et ex Patribus ac theologis non paucos indicare locos, ex quibus contrarium satis manifesto perspicitur. (Inter alios cfr. Aug. contr. lit. Petil. l. II. c. 22. n. 74. et contra Faustum Manich. l. XII. c. 8. 27. 28.; s. Thom. 1. 2. q. 103. a 2. ; Suarez de Euch. disp. 63. sect. q. n. 2.; Bellarm. de sacram. l. 2. c. 4., de bapt. c. 13. coll. de sacram. l. I. c. 24. l. II. c. 16. de Euch. l. I. c. 3. de Missa l. I. c. 6. seqq. de Rom. Pont. l. I. c. 20.; Franzel. de Miss. sacrif. thes. XII. 1. coll. de sacram. in genere thes. I. p. 7. thes. II. p. 10.; Müllendorf, über den patrist. Beweis für die Ehe als Sacr. in d. Zeitschrift für kath. Theol. Innsbruck an. 1878. p. 642. seqq.; Selbst, die Kirche Christi nach den Weissagungen der Propheten et Ventura, la Madre di Dio passim.) Revera auctores isti nonnisi Apostolum secuti sunt, qui hanc argumentandi rationem inter alia satis aperte praeformavit his verbis (Hebr. IX. 13. 14.): «Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis; quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis?» Quod adversariis concedimus, hoc est: Non adeo facile est, ex solo mystico Scripturae sensu per se spectato eruere argumentum certum et apodicticum. Ceterum incertitudo non solum ex difficultate, quam tetigimus, sed etiam ex alia causa oriri solet. Non omnia scilicet, quae in re typica inveniuntur, antitypum referunt. Quare ex ea non omnia statim ac promiscue ad antitypum transferenda sunt. Aliis verbis satis difficile est discernere, in quo praecise typica significatio consistat aut quousque ea extendatur.
In 1. p. q. 1. a. 10. ad 1. s. Doctor solum iis interpretationibus mysticis vim demonstrandi denegat, quae prae sensu literali aequivocationem constituunt, quod de sensu mystico stricte dicto non verificatur. Quare locus iste non per omnia liquidus solis verbis nobis contrarius est.