De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 203
CAPUT SECUNDUM.
Quaestiones magis speciales.
195. In superioribus libros inspiratos aut omnino in abstracto spectavimus, aut si ad Scripturam in concreto respectum habuimus, inter libros Veteris et Novi Testamenti nihil distinximus. Exempla vero, quae hinc inde in antecedentibus adduximus, omnia ex Veteri Testamento desumpta sunt. Ex his fere per se concluditur et omnibus persuasum est, sensum mysticum saltem multo frequentius reperiri in Veteri Testamento. Sed multi his non contenti eum sensum Veteri Testamento ita proprium esse contendunt, ut in Novo non solum nullibi reperiri sed eius indoli omnino repugnare affirmetur. Quum tota res per se adeo evidens non sit, merito quaeritur, qua veritate aut certitudine haec asserantur. Haec igitur est quaestio, quam versabimus in primo articulo huius capitis. Ab initio seu in primo puncto de rei possibilitate inquirimus; in altero de facto. Insuper, prout lector recordari poterit, praeter commune genus sensus mystici supra peculiare aliquod mystici sensus genus descripsimus. Quare post omnia quaerendum manet, an etiam tale mystici sensus genus in nostra Scriptura hinc inde occurrat. Hanc quaestionem tractabimus in secundo articulo. His expeditis, quod ad nos spectat, nexus inspirationis eum sensu mystico satis expositus esse videtur.
ARTICULUS PRIMUS.
An a Novo Testamento sensus mysticus omnino excludendus sit?
Punctum primum.
Examinatur rei possibilitas in abstracto.
196. Reperiuntur, ut iam innuimus, auctores iique magni nominis, qui contendunt, mysticum sensum eum indole et charactere Novi Testamenti omnino pugnare. (Cfr. Patrit. l. c. c. 14. q. 3. n. 380.) Hi suam sententiam variis et, ut putant, validissimis argumentis demonstrare nituntur. Nobis vero eorum argumenta tanti esse non videntur, ut per ea, quod intenditur, invicte demonstretur. Quare contra eos statuimus sequentem propositionem.