De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 204

197. Assertio generalis. Nihil est in charactere Novae Legis vel in eius Scripturis abstracte spectatis, quod ab iisdem omnem sensum mysticum necessario excludat. Haec propositio, ut patet, demonstrata erit, si reiecerimus argumenta, quae ex indole Novi Testamenti et velut a priori contra sensum mysticum in Novo Testamento admittendum aut ab adversariis reapse afferuntur aut afferri possunt. Igitur retento genuino mystici sensus conceptu et possibilitate eius in genere admissa argumenta omnia, quae in hunc finem afferri possunt, necessario ad duplicem classem reducuntur. Quaedam enim variis rationibus monstrare conantur, sensum mysticum necessario nexu cohaerere cum typis, qui indoli Novi Testamenti repugnaut. Aliae praetendunt, sensum mysticum eam secum afferre obscuritatem, quae statui Novae Legis convenire non potest. Respondeamus igitur ad utrumque dubium.

Dubium primum.

An pro sensu mystico requirantur typi, qui cum indole Novi Testamenti pugnant?

198. Primo igitur adversarii ita argumentari solent: Sensus mysticus in typis fundatur, quibus veluti naturali fundamento superstruitur. Iam vero typi sicut Veteri Legi proprii erant, ita omnino pugnant cum natura Novi Foederis. De hoc argumento ita iudicamus. Si in eo vox typi in rigore sumitur, maior est falsa et minor saltem valde incerta. Si vero terminus iste late accipitur, maior concedi poterit, sed minor omnino est neganda. Quare adversariis opponimus duas propositiones, quae duabus partibus propositi dubii ex ordine respondent. Sit ergo prima assertio, qua continetur responsum ad primam partem dubii.

199. Resolutio primae partis dubii. Non omnis sensus mysticus typos proprie dictos requirit. Ut hanc propositionem tueamur, notio typi accurate exponenda est. Igitur 1. vox typi tum in sensu stricto tum in sensu latiori sumi potest. Sensu stricto typus ante omnia est res aliqua v. gr. factum historicum, persona historica, institutum sive religiosum sive politicum. Res huiusmodi 2., in quantum typus dicitur, cum alia re, quae appellatur antitypus, certam habere debet similitudinem, qua illam tum ex sese repraesentare et signi-