De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 205
ficare possit tum ex divina ordinatione reipsa significet. Insuper 3. res, quae proprie typus dicitur, tum primitus ab artifice seu auctore suo ad ideam antitypi concepta tum postea si non unice saltem praecipue in eum finem condita aut instituta esse debet, ut antitypum repraesentet. Ex hoc consequitur ulterius, 4. typum in sua perfectione ac natura antitypo inferiorem esse. Repugnat enim, perfectius aut aeque perfectum concipi ad ideam rei imperfectioris aut etiam aeque perfectae et rem perfectiorem ad repraesentandam rem inferiorem a suo auctore aut unice aut saltem praecipua intentione destinari. Item 5. typus antitypo notior sit necesse est aut generatim omnibus aut iis saltem, pro quibus typi officio fungi debet. Tandem 6. typus ordinarie est res, quae tum tempore tum loco realiter praesens est aut saltem per notitiam satis claram et obviam moraliter praesens sistitur; cum econtra antitypus non solum loco absens et invisibilis esse possit sed generatim etiam res in futuro posita esse soleat. His positis statim apparet, ad hoc ut una res utcumque rei alterius repraesentativa esse possit, non requiri omnia ac singula, quae modo enumerata sunt. Nominatim ea, quae sub numeris 3. et 4. sunt posita, ad simplicem repraesentationem nullatenus requiruntur. Nam etiamsi res primitus ad exemplar alterius facta non sit nec in perfectione inferior appareat, dummodo tum sufficientem cum illa similitudinem sub aliquo respectu prae se ferat, tum in se satis nota sit; vere ad illam repraesentandam adhiberi poterit, et statim atque ab aliquo ad eam repraesentandam ordinatur ac proponitur, eam reapse repraesentat. Quare negari non potest, quin in hoc casu huiusmodi res imago rei alterius et latiori aliquo sensu etiam eius typus dici possit ac debeat. Neque dicas: Intelligi non potest, quomodo, prout ad rationem imaginis exigitur, res perfectior notior esse possit quam alia minus perfecta. Id enim facillime intelligitur et vel inde accidere potest, quod una, scilicet perfectior, praesens sit altera vero absens vel futura, aut quod de una per revelationem divinam claram notitiam habeamus, de altera vero nullam aut nonnisi obscurissimam.
Cfr. n. 201. in nota.
Sub aliquo respectu dico; nam similitudo unquam perfecta est et semper solum in aliquibus consideratur.