De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 9

CAPUT SECUNDUM.

Sacra Scriptura in omnibus divina pollet auctoritate.

11. Assertio secunda. Secundum doctrinam catholicam insuper, quidquid in Scriptura asseritur, Dei testimonio innititur ideoque Scriptura in omnibus divina pollet auctoritate. Haec propositio, quae pari ac praecedens accipienda est amplitudine, ulteriore explicatione non indiget. Item iisdem fere demonstratur argumentis i. e. tum ex sensu catholico tum ex consuetis Scripturae denominationibus. Haec totidem articulis exponemus; inverso tamen ordine procedemus, ut argumentatio evadat validior.

ARTICULUS PRIMUS.

Argumentum ex consuetis Scripturae denominationibus huic assertioni applicatur.

12. Ostendimus supra (n. 8.), assertiones seu sensa omnia, quae in libro habentur, ad librum pertinere quam quod maxime, imo res ac sensa intimam eius essentiam constituere. Hinc iure inferimus: Ut aliquis liber sacer et divinus dici mereatur, requiritur, ut assertiones etiam libri et sensa, quibus constat, vero aliquo sensu sacra et divina dici possint ac debeant. Iam vero assertiones et sensa alicuius libri, quamdiu nonnisi humana gaudent auctoritate, licet in se sint verissima, nunquam vero sensu sacra et divina dici poterunt. Si vero ea divinam auctoritatem habere supponantur, tunc utique verissimo sensu sacra et divina dicenda erunt, ob divinam nimirum, qua guadent, auctoritatem ac certitudinem.

Ergo Scriptura, ut in omnibus suis partibus sacra et divina dici possit, sicut revera dicitur, in omnibus et singulis, quae ea continentur, divina auctoritate gaudere debet.

13. Neque dicas: Scripturae sensa et assertiones alia ratione dicuntur sacrae ac divinae, nimirum obiective i. e. propter res, quae in ea continentur; est enim rebus sacris et prophetiis, miraculis et supernaturalibus mysteriis plena ideoque hoc sensu sacra ac divina. Insuper omnis veritas aliquo modo sacra et divina dici potest, ideo scilicet quia omne verum ad Deum ut fundamentum et causam exemplarem ultimatim est redu-