De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 211
mentum. En igitur quomodo etiam in libris Novi Testamenti locus pro sensu mystico amplissime pateat. Tandem absolute loquendo negare possumus, sensum mysticum semper et necessario ea obscuritate involvi, ut revelatio per eum facta, praesertim Patrum interpretatione et authentica ecclesiae declaratione adhibita, pro luce erangelica nullatenus sufficiat. Certe licet natura mystici sensus in eo sit, ut veritas, qua hic sensus continetur, non directe et mediate sed per aliud ac veluti in imagine et aenigmate proponatur; non tamen inde sequitur, ut sensus mysticus semper absolute obscurus sit; et nominatim non sequitur, ut obscurior semper esse debeat, quam quilibet sensus literalis cuiuslibet alterius loci Novi Testamenti. Inveniuntur enim in Novo Testamento loci non pauci v. gr. I. Cor. XV. 29.; Marc. VII. 11.; I. Petr. III. 19., quorum sensus literalis obscurissimus est. Quare ne in locis huiusmodi graviter fallaris, authentica Patrum ac traditionis catholicae interpretatio prae oculis habenda est. Quomodo ergo suadebis, sensum mysticum necessario his multo obscuriorem esse aut pro eo inveniendo extrinseca interpretationis adminicula non sufficere?
Scholion primum. 203. Licet, quae diximus, demonstrent, per Novi Testamenti indolem non omnem sensum mysticum excludi; nihilominus eadem simul ostendunt, eum sensum et nominatim sensum mysticum, qui typis proprie dictis superstruitur, Veteri Testamento magis proprium esse. Proinde merito concluditur, istum sensum in Novo Testamento adeo late patere non posse sicut in oeconomia veteri. Nominatim vero sequitur, praecipua fidei mysteria in oeconomia christiana non per solum sensum literalem accipienda ac demonstranda esse. Ex his simul colligitur, quomodo ii Patrum loci sint intelligendi, qui ab adversariis in contrarium afferuntur et quibus Patres typos et mysticum sensum a Novo Testamento penitus excludere videntur. Plurimi nimirum ex locis, qui obiiciuntur, toti in eo sunt, ut in genere indolem ac differentias utriusque oeconomiae describant, quorum unam typis et obscuritatibus aptam agnoscunt alteram vero minime. Per haec tamen Patres nequaquam a Novo Testamento omnem obscuritatem aut omnem mysticum sensum excludere intendunt. Id vel ex aliis Patrum locis manifestissime patet, ubi iidem haud semel Novum Testamentum mystice interpretati sunt. Quodsi quando iidem sensum mysticum a Novo