De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 212
Testamento penitus volunt exclusum, aut sermonem habent de typis proprie dictis, qui in omnibus similes sint typis Veteris Testamenti ideoque novam iterum et perfectiorem in terris futuram post praesentem oeconomiam praefigurent, aut loquuntur de obscuritate, quae praecise huiusmodi statui intermedio ac imperfecto propria sit. In aliis iterum locis Patres non generatim de libris Novi Testamenti sed solum de determinato aliquo Novi Testamenti loco, aut de determinata aliqua fidei veritate sermonem instituunt. Quare quid mirum, si in huiusmodi locis Patres asserant, Scripturam post Christi adventum nequaquam mystice et obscure sed clare et aperte docere, quae docenda erant? Haec omnia, ut patet, nostram doctrinam nequaquam destruunt.
Scholion secundum. 204. Sunt, qui, dum aut existentiam aut etiam possibilitatem mystici sensus in Novo Testamento impugnare conantur, ad tuendam sententiam suam cum Patritio (l. c. c. 14. q. 3.) inter Evangelia et reliquos Novi Testamenti libros (l. c. n. 380.), aut etiam inter tempus ante et post adventum Spiritus sancti (l. c. n. 377. coll. 340.) distinguunt; et dum pro tempore ante adventum Spiritus sancti aut pro Evangeliis possibilitatem imo et existentiam talis sensus negare non audent, pro aliis libris ac pro tempore subsequenti utramque praefracte reiciunt. Sed haec distinctio, ut nobis persuasum est, maxime quamdiu de possibilitate et convenientia rei et non de facto agitur, perperam omnino fit et sine fundamento. Ratio manifesta est. Quia primam distinctionem quod spectat, Evangeliorum libri non solum proprie ad Novum Testamentum pertinent sed omnium tum Veteris tum Novi Testamenti librorum sanctissimi sunt ac nobilissimi. Quare et in iis fidei veritates continentur omnium subtilissimae et altissimae. Cur ergo quaeso, si Evangeliis non repugnat sensus mysticus, is aliis libris ut Epistolis, Actibus Apostolorum aut Apocalypsi adeo repugnabit? Si deinde de altera distinctione quaeritur, inter res historicas
Ceterum si per haec unus vel alter locus nondum satis clareat, huiusmodi locis alii opponi poterunt et numero et pondere maiores, quibus Patres, ut mox apertius monstrabimus, haud obscure Novo Testamento sensum mysticum adscribunt. (Cfr. n. 205. seqq.)
Insuper nota, etiam extra Evangelia facta Christi et narrari posse et reapse narrata inveniri, ut patet ex initio Actuum Apostolorum. In quo quaeso huiusmodi loci aliorum librorum ab Evangeliis differunt?