De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 213

tum Veteris tum Novi Testamenti omnium nobilissima et centrum totius historiae revelationis habenda est vita Christi in terra sive ante passionem et in passione mortalis sive post mortem gloriosa, quae describitur praecipue in Evangeliis. Si ergo vitae Christi, ut ab adversariis conceditur, mystica quaedam et veluti typica significatio non repugnat, et, ut postea cum magna probabilitate ostendemus, ex Patrum sententia aliisque rationibus revera inest, cur significatio similis adeo repugnabit rebus, quae postea gestae sunt et in aliis libris Novi Testamenti describuntur aut tanguntur? Ipsa effusione Spiritus sancti non exclusa cur, inquam, si rem in abstracto consideras, mystica significatio adeo repugnat vitae Apostolorum, constitutioni et vicissitudinibus primitivae ecclesiae, eversioni templi et populi Iudaici et aliis similibus? Ex his, quae directe solum de possibilitate rei dicta sunt, per modum corollarii etiam quoad factum consequentia magni momenti deducitur. Per haec nimirum concludimus, etiam ubi de facto agitur, inter libros et libros et inter tempus et tempus nullam differentiam esse ponendam, nisi ea positivis argumentis adesse demonstretur.

Punctum secundum.

Novo Testamento revera hinc inde mysticus sensus inest.

205, Assertio prima. Vitae Christi cum ceteris factis, quae in Evangeliis narrantur, interdum significatio mystica et velut typica inesse dicenda est. Hanc assertionem multiplici demonstramus argumento. Pro primo argumento sit expressa Patrum doctrina. Igitur quod nos hic docemus, in pluribus locis ut certum docetur ab Augustino. «Nec tamen sufficit, ait s. Doctor (in Ioan. tract. 24. n. 2.) haec (h. e. simplicem historiam) intueri in miraculis Christi. Interroga ipsa miracula Christi, quid nobis loquantur de Christo: habent enim, si intelligantur, linguam suam . . . Quemadmodum si literas pulchras alicubi inspiceremus, non nobis sufficeret laudare scriptoris articulum, quoniam eas pariles decorasque fecit, nisi etiam legeremus, quid nobis per illas indicaverit: ita factum hoc (de multiplicatione panum loquitur) qui tantum inspicit, delectatur

Quoad factum insuper conferenda sunt dicta n. 200. et 201. et quae hic sequuntur maxime n. 208., ubi de hoc facto ex professo agemus.