De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 214
pulchritudine facti, ut admiretur artificem: qui autem intelligit, quasi legit.» (Cfr. sequentia, ubi mysticam facti significationem exponit.) Item (libr. de div. quaest. q. 65.) «quamquam, ait, secundum evangelicam historiam resuscitatum Lazarum plena fide teneamus: tamen in allegoria significare aliquid non dubito. Neque (ad cautelam addit) cum res factae allegorizantur, gestae rei fidem amittunt.» (Cfr. in Ioan. tract. 4. n. 6. tract. 9. n. 1. tract. 44. n. 1. serm. 98. alias de verb. Dom. 44. n. 1. et 3. serm. 248. seu de pasch. 19. alias de temp. 148. n. 1. serm. 252. de pasch. 23. alias de div. 5. n. 1.) Similia habet Gregorius M. (in Evang. hom. 17. n. 1.) «Dominus et Salvator noster, inquit, aliquando nos sermonibus, aliquando vero operibus admonet.» Et iterum (ibid. hom. 2. n. 1.) «miracula Domini et Salvatoris nostri sic accipienda sunt, ut et in veritate credantur facta et tamen per significationem nobis aliquid innuant; opera quippe eius et per potentiam aliud ostendunt et per mysterium aliud loquuntur.» (Cfr. hom. 22. n. 2. et 8. hom. 31. n. 1.) Similiter loquuntur alii Patres ut Ambrosius (in Luc. l. IV. n. 46. h. e. in c. IV. v. 24.) et Petrus Chrysologus. (serm. 50.) Idem sentit ecclesia dum non solum diversa Christi facta mystica ratione interpretatur, sed et, iure id a se factum, aliquando expressis verbis significat. Testimonium huius rei inter alia habes in solemni benedictione palmarum, quae in Missali Romano legitur. (Dom. Palm.) Ibi ecclesia ea, quae in Christi ingressu in Ierusalem gesta leguntur, mystice interpretatura exorditur his verbis: «Deus, qui miro dispositionis ordine ex rebus etiam insensibilibus dispositionem nostrae salutis ostendere voluisti» etc. et mysterio illius rei, quod non solum in rebus inanimatis sed et in iis, quae populus tunc agebat, inclusum esse intelligitur, patefacto ac declarato ita concludit: «Quod nos quoque plena fide et factum et significatum retinentes... exoramus» etc.
206. Hoc confirmatur secundo ex praxi communissima et fere universali Patrum antiquiorumque catholicorum interpretum. Ut sensum nostrum de hac re bene perspicias, haec nota. Nos non negamus, plures ex moralibus ac mysticis interpretationibus, quae apud Patres posterioresque catholicos interpretes leguntur, minus certas esse, neque contendimus, omnes posse vere ac proprie mysticas dici, sed multas magis pro accommodationibus aut conclusionibus logicis sive pro argu-