De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 215

mentationibus ab exemplo habendas esse ultro concedimus. (Cfr. Ambros. in Luc. c. IV. v. 38. et c. VI. v. 17.; Aug. in Ioann. tract. 15. n. 3. et 6.; Greg. M. in Evang. homil. 17. n. 2.) Sed simul verum manet, esse quam plurima facta evangelica, quae Patres eo modo interpretantur, qui vere mysticus dici debet. Imo id adeo constanter occurrit penes veteres, ut saltem in genere tota interpretandi methodus aut communi suffragio approbata aut saltem non tam facile spernenda merito videatur. Plura exempla afferenda censemus, tum ut clarior huius sensus et interpretationis notio efformetur in mente illius, qui haec legit, tum ut appareat, quam late hic interpretandi usus in ecclesia catholica pateat. Igitur Bonfrerius (l. c. c. 20. sect. 3. n. 7.) ita scribit: «Lotio pedum, quam adhibuit Christus ante confectionem sui corporis et sanguinis, ad moralem sensum trahi potest de expurgandis animi inordinatis affectibus et labeculis per eos contractis, maxime ubi ad hoc sacramentum accedendum est. Navicula Petri fluctibus iactata concitatas in ecclesiam persecutiones allegorice iuxtra Patres et ecclesiae sensum indicavit. (Cfr. Bedam in Marc. VI. 1.) Christus ex Petri navicula docens (Luc. V. 3.) significavit, in sola Petri navicula seu ecclesia veram Christi doctrinam contineri. Augustinus (in Ioan. tract. 122.) allegorice exponit illam capturam piscium, quae habetur Luc. V., in qua rete rumpebatur, alteram, quae habetur Ioan. XXI., factam post resurrectionem, in qua rete non rumpebatur, anagogice.» Haec Bonfrerius. (Cfr. Bellarm. de Rom. Pontif. l. I. c. 20.) His nos alia quam plurima addere possumus. Probatica piscina (Ioan. V. 2.) Patribus symbolum est baptismi, (Cfr. Maldonat in Ioan. V. 4. et Hurter l. c. tom. III. n. 209.) Lazari resuscitatio iisdem praefigurat poenitentiam christianam cum sacramentali absolutione. (Maldon. in Ioan. IX. 44.; Hurter l. c. n. 472.) Quam plurimi in surdo et muto figuram humanitatis aegrotantis post peccatum agnoscunt (Allioli in Marc. VII. 32.); alii in digito Christi, quo in satano eiiciendo est usus, virtutem Spiritus sancti (Maldonat et Calmet in h. l.) et in sanatione caeci, quae per passus progreditur, significatam vident revelationem hominibus per gradus successivos concessam (Maldonat in Marc. VIII. 22—26.); Martha et Maria soror eius (Luc. X. 38. seqq.) Augustino repraesentant duplicem vitae rationem, quarum