De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 216

unam vocant activam, alteram contemplativam (serm. 104. alias serm. 27. de verb. Dom. n. 4.); Petrus et Ioannes currentes ad Domini sepulchrum eidem Augustino (in Ioan. tract. 124. n. 5.—7.) indicant vitam hominum ante et post glorificationem, Gregorio M. (in homil. 22. n. 2.) vero synagogam et ecclesiam; in exsecratione fici a Christo facta omnes fere significatam intelligunt futuram synagogae reprobationem. (Maldon. in Matth. XXI. 18. 19.); in animi turbatione, qua, dum Iudas exiret a coenaculo, Christus affectus fuisse scribitur, Augustinus (in Ioan. tract. 21. n. 1.) praemonstratam videt turbationem ecclesiae fere continuam, quae per haereses et schismata futura erat; in iis, quae acciderunt Magis, et quae de titulo cruci Christi apposito acta et dicta leguntur, idem s. Doctor (serm. 200. alias serm. 30. de temp. n. 3. et serm. seq. n. 1. et 2.) tum mysterio praesignatam agnoscit reprobationem Iudaeorum et gentium vocationem, tum praenuntiata servitia, quae Iudaei ecclesiae Christi maxime circa conservationem sacrorum librorum vel inviti praestare coguntur; in eo, quod puer Iesus ab Herode fugiens in Aegyptum se contulit ibique per aliquot tempus habitavit in abscondito, nonnulli praenotatam credunt vitam monasticam, quae in Aegypto primum florere coepit (cfr. Leo M. de Epiphan. serm. VIII. n. 1. et de pass. Dom. serm. VIII. n. 5. et 7.); Ioannem, dum staret sub cruce Domini, omnium hominum vel omnium christianorum mysticam gessisse personam et in Ioanne omnes homines vel omnes christianos Mariae tamquam filios spirituales commendatos a Christo fuisse, inter alios per longum docet Ventura (La Madre di Dio madre degli uomini c. 2.—6.) et Scheehen plene consentit (Handbuch d. Dogm. B. 3. n. 1816 et 1826); qui insuper ambo hanc interpretationem haud levibus rationum momentis confirmant; scissio veli post Christi mortem in templo facta manifesto Veterem Legem tunc abolitam esse indicavit (Leo M. de pass. Dom. serm. VIII. n. 7. et X. n. 6.; Maldon. in Matth. XXVII. 51.); in sanguine denique et aqua, quae ex Christi mortui latere fluxerunt, aliquod mysterium indicari, Patres et interpretes catholici fere unanimiter affirmant. (Maldon. in Matth. XXVII. 56.) Repetimus, nolle nos omnes et singulas huiusmodi interpretationes ut veras aut certas defendere. Quod contendimus et iure contendi posse credimus, illud est, in huius-