De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 10
cendum et nonnisi ex mente divina, qua ab aeterno cognoscitur, in mentes et scripta humana derivatur. Dum ad hanc difficultatem respondemus, simul efficiemus, ut argumentum nostrum in luce clariore collocetur. Igitur relate ad primum, quod opponitur, notandum est, non omnia certe, quae in Scriptura asseruntur, narrantur et quocunque demum modo continentur, in se sancta et multo minus divina dici posse. Imo econtra multa ibi leguntur, quae in se quam maxime humana, profana imo et diabolica dicenda sunt. Si ergo nihilominus Scriptura tota et nominatim etiam in locis huiusmodi manet sacra et divina, id profecto alio modo intelligi nequit, quam eo, quo diximus, i. e. ob divinam auctoritatem rerumque certitudinem. Ad secundum respondemus negando, quod assumitur i. e. ob dictam relationem ad Deum mentemque divinam, quae de cetero in se verissima est, rem quamlibet aut scriptum dici posse sacrum ac divinum. Secus enim omnes propositiones, quae verum dicunt, sacrae et divinae dicendae essent, quod sensui communi quam maxime repugnat. Aliis verbis nostri libri et veritates, quae in iisdem continentur, non ratione quadam communi, sed modo, qui omnino specialis est, a piis omnibus pro sacris ac divinis habiti semper sunt et hodiedum habentur. Idem deducitur ex eo, quod nostri libri canonici appellantur. Inde enim est, ut teste Augustino (contra Faust. Manich. l. XI. c. 5.) libris nostris serviat omnis fidelis et pius intellectus. Iam vero id manifesto in libro postulat auctoritatem humana longe superiorem imo plane divinam.
14. In fine addimus, libros nostros ex usu loquendi catholico, qui a Paulo Apostolo (Rom. III. 2.) derivatur, nominari communiter etiam verbum Dei scriptum. Haec denominatio ex communi acceptione cum prioribus aut synonyma est aut saltem iis perfecte parallela, ita ut ex hoc parallelismo omnes Scripturae partes, quae divinae et canonicae dicuntur, pari iure verbum Dei dici possint ac debeant. Iam vero quis non videt, ad hanc denominationem verificandam requiri, ut omnia, ad quae extenditur, eadem fide eademque reverentia accipi possint ac debeant, acsi eaedem res ac sententiae ore divino in auribus nostris proferrentur, aut per manum a Deo speciali modo
Cfr. de hac denominatione eiusque usu auctores supra (n. 5.) citati.