De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 217
modi interpretandi methodo, quae inter veteres adeo late patet, communem omnibus manifestari persuasionem, quae tenet, factis evangelicis seu, quod idem est, Evangeliis ipsis hinc inde mysticum sensum inesse. Porro communem Patrum et probatorum interpretum persuasionem spernere haud licere, nemo catholicus negabit.
207. In fine idem suaderi posset exemplis. Potest enim ex Evangeliis saltem unus aut alter afferri locus, in quo vel juxta eas hermeneutices regulas, quae internae dicuntur, praeter sensum literalem etiam mysticus sensus admittendus videtur. Nobis hoc argumentum longius prosequi non licet. Sufficiat unum aut alterum indigitasse locum, in quo omnibus diligenter perpensis revera certis rebus aut factis evangelicis sensum aliquem mysticum subesse vir cordatus negare vix poterit. Huc referimus lotionem pedum (Maldon. in Ioan. XIII. 7.; Calmet in Ioan. XIII. 8.); ficum a Christo maledictam et e vestigio arefactam (Maldon. in Matth. XXI. 18.; Calmet in Matth. XXI. 19. et Marc. XI. 13.); transfixionem lateris Christi crucifixi (Maldon. Matth. XXVI. 56.; Calmet Ioan. XIX. 34. et 35.); ea, quae circa titulum crucis acta ac a Pilato dicta sunt (Maldon. Matth. XXVII. 37.); verba, quae Christus e cruce ad matrem discipulumque suum Ioannem dixisse refertur; ac tandem duplicem piscium capturam in Evangeliis accuratissime descriptam (cfr. Aug. in Ioan. tract. 122. n. 6. et 7. coll. serm. 284—252. alias de divers. serm. 4. seqq. et serm. 270. alias de Sirmond. serm. 22. n. 7.; Bellarm. de Rom. Pontif. l. I. c. 20. et supra n. 184. et 185. in notis.)
Temperare nobis non possumus, quin hunc locum pulcherrimum Augustini integre adscribamus. Ita igitur ibi legimus: «Ibi ecclesia in hoc saeculo, hic vero in fine saeculi figurata est: ideo illud ante hoc autem post resurrectionem Domini factum est, quia ibi nos Christus significavit vocatos, hic resuscitatos. Ibi retia non mittuntur in dexteram, ne solos significent bonos, nec in sinistram, ne solos malos: hic autem inquit: Mittite in dexteram navigii rete, ut significaret eos, qui stabunt ad dexteram, solos bonos. Ibi rete propter significanda schismata rumpebatur; hic vero, quoniam tunc iam in illa summa pace Sanctorum nulla erunt schismata, pertinuit ad Evangelistam dicere: Et cum tanti essent i. e. tam magni, non est scissum rete... Postremo in illa piscatione numerus piscium non exprimitur, tamquam illud ibi fiat, quod praedictum est per Prophetam: Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum: hic vero non sunt aliqui super numerum, sed certus est numerus centum quinquaginta tres; cuius numeri ratio Domino iuvante reddenda est.»